Luke 24:2 Cross References - Vulgate

2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento

Matthew 27:60-66

60 et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit 61 erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum 62 altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum 63 dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam 64 iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore 65 ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis 66 illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus

Matthew 28:2

2 et ecce terraemotus factus est magnus angelus enim Domini descendit de caelo et accedens revolvit lapidem et sedebat super eum

Mark 15:46-47

46 Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti 47 Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur

Mark 16:3-4

3 et dicebant ad invicem quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti 4 et respicientes vident revolutum lapidem erat quippe magnus valde

John 20:1-2

1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento 2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.