Luke 20:1 Cross References - Vulgate

1 et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante convenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus

1 Chronicles 24:1-31

1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar 3 et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium 4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo 5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar 6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar 7 exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae 8 tertia Arim quarta Seorim 9 quinta Melchia sexta Maiman 10 septima Accos octava Abia 11 nona Hiesu decima Sechenia 12 undecima Eliasib duodecima Iacim 13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal 14 quintadecima Belga sextadecima Emmer 15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses 16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel 17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul 18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau 19 hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel 20 porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia 21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias 22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath 23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir 25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias 26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno 27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri 28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos 29 filius vero Cis Ierahemel 30 filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum 31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat

Matthew 21:23-27

23 et cum venisset in templum accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi dicentes in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem 24 respondens Iesus dixit illis interrogabo vos et ego unum sermonem quem si dixeritis mihi et ego vobis dicam in qua potestate haec facio 25 baptismum Iohannis unde erat e caelo an ex hominibus at illi cogitabant inter se dicentes si dixerimus e caelo dicet nobis quare ergo non credidistis illi 26 si autem dixerimus ex hominibus timemus turbam omnes enim habent Iohannem sicut prophetam 27 et respondentes Iesu dixerunt nescimus ait illis et ipse nec ego dico vobis in qua potestate haec facio

Matthew 26:55

55 in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis

Mark 11:27-33

27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias 29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam 30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi 31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei 32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset 33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam

Luke 8:1

1 et factum est deinceps et ipse iter faciebat per civitatem et castellum praedicans et evangelizans regnum Dei et duodecim cum illo

Luke 19:47-48

47 et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere 48 et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum

John 18:20

20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil

Acts 4:1

1 loquentibus autem illis ad populum supervenerunt sacerdotes et magistratus templi et Sadducaei

Acts 6:12

12 commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in concilium

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.