Luke 15:7 Cross References - Vulgate

7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia

Proverbs 30:12

12 generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis

Matthew 18:13

13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

Luke 5:32

32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam

Luke 15:10

10 ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente

Luke 15:29

29 at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer

Luke 15:32

32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

Luke 16:15

15 et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum

Luke 18:9-11

9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam 10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus

Romans 7:9

9 ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit

Philippians 3:6-7

6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella 7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.