Luke 15:24 Cross References - Vulgate

24 quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari

Genesis 45:28

28 et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar

Isaiah 35:10

10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus

Isaiah 66:11

11 ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria eius

Jeremiah 31:12-17

12 et venient et laudabunt in monte Sion et confluent ad bona Domini super frumento et vino et oleo et fetu pecorum et armentorum eritque anima eorum quasi hortus inriguus et ultra non esurient 13 tunc laetabitur virgo in choro iuvenes et senes simul et convertam luctum eorum in gaudium et consolabor eos et laetificabo a dolore suo 14 et inebriabo animam sacerdotum pinguedine et populus meus bonis meis adimplebitur ait Dominus 15 haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt 16 haec dicit Dominus quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis quia est merces operi tuo ait Dominus et revertentur de terra inimici 17 et est spes novissimis tuis ait Dominus et revertentur filii ad terminos suos

Ezekiel 34:4

4 quod infirmum fuit non consolidastis et quod aegrotum non sanastis quod fractum est non alligastis et quod abiectum est non reduxistis quod perierat non quaesistis sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia

Ezekiel 34:16

16 quod perierat requiram et quod abiectum erat reducam et quod confractum fuerat alligabo et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam et pascam illas in iudicio

Matthew 18:10-13

10 videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est 11 venit enim Filius hominis salvare quod perierat 12 quid vobis videtur si fuerint alicui centum oves et erraverit una ex eis nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quaerere eam quae erravit 13 et si contigerit ut inveniat eam amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem quae non erraverunt

Mark 8:22

22 et veniunt Bethsaida et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret

Luke 10:19

19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit

Luke 15:4

4 quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam

Luke 15:7-9

7 dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia 8 aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat 9 et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram

Luke 15:32

32 epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est

Luke 19:10

10 venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat

John 5:21

21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat

John 5:24-25

24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam 25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent

John 11:25

25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet

Romans 6:11

11 ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesu

Romans 6:13

13 sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo

Romans 8:2

2 lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis

Romans 11:15

15 si enim amissio eorum reconciliatio est mundi quae adsumptio nisi vita ex mortuis

Romans 12:15

15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus

1 Corinthians 12:26

26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra

2 Corinthians 5:14-15

14 caritas enim Christi urget nos aestimantes hoc quoniam si unus pro omnibus mortuus est ergo omnes mortui sunt 15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

Ephesians 2:1

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris

Ephesians 2:5

5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati

Ephesians 5:14

14 propter quod dicit surge qui dormis et exsurge a mortuis et inluminabit tibi Christus

Colossians 2:13

13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta

1 Timothy 5:6

6 nam quae in deliciis est vivens mortua est

Jude 1:12

12 hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae

Revelation 3:1

1 et angelo ecclesiae Sardis scribe haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas scio opera tua quia nomen habes quod vivas et mortuus es

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.