Luke 13:31 Cross References - Vulgate

31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere

Nehemiah 6:9-11

9 omnes autem hii terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas 10 et ingressus sum domum Samaiae filii Dalaiae filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te 11 et dixi num quisquam similis mei fugit et quis ut ego ingredietur templum et vivet non ingrediar

Psalms 11:1-2

1 victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis 2 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde

Amos 7:12-13

12 et dixit Amasias ad Amos qui vides gradere fuge in terram Iuda et comede ibi panem et ibi prophetabis 13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes quia sanctificatio regis est et domus regni est

Matthew 14:1

1 in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu

Luke 3:1

1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.