Luke 13:16 Cross References - Vulgate

16 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati

Matthew 4:10

10 tunc dicit ei Iesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies

Mark 2:27

27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum

Luke 3:8

8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae

Luke 13:11-12

11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere 12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua

Luke 16:24

24 et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma

Luke 19:9

9 ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae

John 8:44

44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius

Acts 13:26

26 viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est

Romans 4:12-16

12 et sit pater circumcisionis non his tantum qui sunt ex circumcisione sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei patris nostri Abrahae 13 non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius ut heres esset mundi sed per iustitiam fidei 14 si enim qui ex lege heredes sunt exinanita est fides abolita est promissio 15 lex enim iram operatur ubi enim non est lex nec praevaricatio 16 ideo ex fide ut secundum gratiam ut firma sit promissio omni semini non ei qui ex lege est solum sed et ei qui ex fide est Abrahae qui est pater omnium nostrum

2 Timothy 2:26

26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.