Luke 12:40 Cross References - Vulgate

40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit

Matthew 24:42

42 vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit

Matthew 24:44

44 ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est

Matthew 25:13

13 vigilate itaque quia nescitis diem neque horam

Mark 13:33-36

33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit 34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet 35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane 36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes

Luke 21:34-36

34 adtendite autem vobis ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vos repentina dies illa 35 tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae 36 vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt et stare ante Filium hominis

Romans 13:11

11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus

Romans 13:14

14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis

1 Thessalonians 5:6

6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus

2 Peter 3:12-14

12 expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent 13 novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat 14 propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace

Revelation 19:7

7 gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiae agni et uxor eius praeparavit se

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.