Joshua 18 Cross References - Vulgate

1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta 2 remanserant autem filiorum Israhel septem tribus quae necdum acceperant possessiones suas 3 ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis 4 eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint 5 dividite vobis terram in septem partes Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone 6 mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem 7 quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moses famulus Domini 8 cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem 9 itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo 10 qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes 11 et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph 12 fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven 13 atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem ipsa est Bethel descenditque in Atharothaddar in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris 14 et inclinatur circumiens contra mare a meridie montis qui respicit Bethoron contra africum suntque exitus eius in Cariathbaal quae vocatur et Cariathiarim urbem filiorum Iuda haec est plaga contra mare et occidentem 15 a meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa 16 descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel 17 transiens ad aquilonem et egrediens ad Aensemes id est fontem Solis 18 et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem 19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam 20 qui est terminus illius ab oriente haec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias singulas 21 fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis 22 Betharaba et Semaraim et Bethel 23 Avim et Affara et Ofra 24 villa Emona et Ofni et Gabee civitates duodecim et villae earum 25 Gabaon et Rama et Beroth 26 et Mesfe Cafera et Ammosa 27 et Recem Iarafel et Tharala 28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas

Genesis 10:18

18 et Aradium Samariten et Amatheum et post haec disseminati sunt populi Chananeorum

Genesis 13:17

17 surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam

Genesis 14:3

3 omnes hii convenerunt in vallem Silvestrem quae nunc est mare Salis

Genesis 19:25

25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia

Genesis 28:19

19 appellavitque nomen urbis Bethel quae prius Luza vocabatur

Numbers 1:4

4 eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis

Numbers 13:2

2 mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus

Numbers 18:20

20 dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israhel

Numbers 18:23

23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt

Numbers 26:54-55

54 pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio

Numbers 26:54

54 pluribus maiorem partem dabis et paucioribus minorem singulis sicut nunc recensiti sunt tradetur possessio 55 ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis

Numbers 32:29-41

29 si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino et vobis fuerit terra subiecta date eis Galaad in possessionem 30 sin autem noluerint transire vobiscum in terram Chanaan inter vos habitandi accipiant loca 31 responderuntque filii Gad et filii Ruben sicut locutus est Dominus servis suis ita faciemus 32 ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan et possessionem iam suscepisse nos confitemur trans Iordanem 33 dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiae tribui Manasse filii Ioseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum 34 igitur extruxerunt filii Gad Dibon et Atharoth et Aroer 35 Etrothsophan et Iazer Iecbaa 36 et Bethnemra et Betharan urbes munitas et caulas pecoribus suis 37 filii vero Ruben aedificaverunt Esbon et Eleale et Cariathaim 38 et Nabo et Baalmeon versis nominibus Sabama quoque inponentes vocabula urbibus quas extruxerant 39 porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius 40 dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea 41 Iair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos eius quos appellavit Avothiair id est villas Iair

Numbers 33:54

54 quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur

Numbers 34:3

3 pars meridiana incipiet a solitudine Sin quae est iuxta Edom et habebit terminos contra orientem mare Salsissimum

Numbers 34:13

13 praecepitque Moses filiis Israhel dicens haec erit terra quam possidebitis sorte et quam iussit dari Dominus novem tribubus et dimidiae tribui

Deuteronomy 3:12-17

12 terramque possedimus in tempore illo ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad 13 reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediae tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum 14 Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Iair usque in praesentem diem 15 Machir quoque dedi Galaad 16 et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Ieboc qui est terminus filiorum Ammon 17 et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem

Deuteronomy 3:17

17 et planitiem solitudinis atque Iordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem

Deuteronomy 4:47-48

47 possederunt terram eius et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Iordanem ad solis ortum 48 ab Aroer quae sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon

Deuteronomy 10:1-22

1 in tempore illo dixit Dominus ad me dola tibi duas tabulas lapideas sicut priores fuerunt et ascende ad me in montem faciesque arcam ligneam 2 et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his quas ante confregisti ponesque eas in arca 3 feci igitur arcam de lignis setthim cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum ascendi in montem habens eas in manibus 4 scripsitque in tabulis iuxta id quod prius scripserat verba decem quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis quando populus congregatus est et dedit eas mihi 5 reversusque de monte descendi et posui tabulas in arcam quam feceram quae hucusque ibi sunt sicut mihi praecepit Dominus 6 filii autem Israhel castra moverunt ex Beroth filiorum Iacan in Musera ubi Aaron mortuus ac sepultus est pro quo sacerdotio functus est filius eius Eleazar 7 inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Ietabatha in terra aquarum atque torrentium 8 eo tempore separavit tribum Levi ut portaret arcam foederis Domini et staret coram eo in ministerio ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem 9 quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus

Deuteronomy 10:9-22

9 quam ob rem non habuit Levi partem neque possessionem cum fratribus suis quia ipse Dominus possessio eius est sicut promisit ei Dominus Deus tuus 10 ego autem steti in monte sicut prius quadraginta diebus ac noctibus exaudivitque me Dominus etiam hac vice et te perdere noluit 11 dixitque mihi vade et praecede populum ut ingrediatur et possideat terram quam iuravi patribus eorum ut traderem eis 12 et nunc Israhel quid Dominus Deus tuus petit a te nisi ut timeas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et diligas eum ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo et in tota anima tua 13 custodiasque mandata Domini et caerimonias eius quas ego hodie praecipio ut bene sit tibi 14 en Domini Dei tui caelum est et caelum caeli terra et omnia quae in ea sunt 15 et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus et amavit eos elegitque semen eorum post eos id est vos de cunctis gentibus sicut hodie conprobatur 16 circumcidite igitur praeputium cordis vestri et cervicem vestram ne induretis amplius 17 quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum et Dominus dominantium Deus magnus et potens et terribilis qui personam non accipit nec munera 18 facit iudicium pupillo et viduae amat peregrinum et dat ei victum atque vestitum 19 et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti 20 Dominum Deum tuum timebis et ei servies ipsi adherebis iurabisque in nomine illius 21 ipse est laus tua et Deus tuus qui fecit tibi haec magnalia et terribilia quae viderunt oculi tui 22 in septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli

Deuteronomy 13:12

12 si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos

Deuteronomy 18:1-2

1 non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent 2 et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis

Joshua 2:1

1 misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam

Joshua 3:12

12 parate duodecim viros de tribubus Israhel singulos per singulas tribus

Joshua 3:16

16 steterunt aquae descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan quae autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent

Joshua 4:2

2 elige duodecim viros singulos per singulas tribus

Joshua 6:1

1 Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israhel et nullus egredi audebat aut ingredi

Joshua 7:2

2 cumque mitteret Iosue de Hiericho viros contra Ahi quae est iuxta Bethaven ad orientalem plagam oppidi Bethel dixit eis ascendite et explorate terram qui praecepta conplentes exploraverunt Ahi

Joshua 7:16-18

16 surgens itaque Iosue mane adplicavit Israhel per tribus suas et inventa est tribus Iuda 17 quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi

Joshua 7:17

17 quae cum iuxta familias suas esset oblata inventa est familia Zarai illam quoque per viros offerens repperit Zabdi 18 cuius domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Iuda

Joshua 9:17

17 moveruntque castra filii Israhel et venerunt in civitates eorum die tertio quarum haec vocabula sunt Gabaon et Caphira et Beroth et Cariathiarim

Joshua 10:2

2 timuit valde urbs enim magna erat Gabaon et una regalium civitatum et maior oppido Ahi omnesque bellatores eius fortissimi

Joshua 10:11

11 cumque fugerent filios Israhel et essent in descensu Bethoron Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque Azeca et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis quam quos gladio percusserant filii Israhel

Joshua 12:3

3 et a solitudine usque ad mare Cheneroth contra orientem et usque ad mare Deserti quod est mare Salsissimum ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethesimoth et ab australi parte quae subiacent Asedothphasga

Joshua 13:7

7 et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiae tribui Manasse 8 cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam 9 ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon 10 et cunctas civitates Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon usque ad terminos filiorum Ammon 11 et Galaad ac terminum Gesuri et Machathi omnemque montem Hermon et universam Basan usque Saleca 12 omne regnum Og in Basan qui regnavit in Astharoth et Edraim ipse fuit de reliquiis Rafaim percussitque eos Moses atque delevit 13 nolueruntque disperdere filii Israhel Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israhel usque in praesentem diem 14 tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimae Domini Dei Israhel ipsa est eius hereditas sicut locutus est illi 15 dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben iuxta cognationes suas 16 fuitque terminus eorum ab Aroer quae sita est in ripa torrentis Arnon et in valle eiusdem torrentis media universam planitiem quae ducit Medaba 17 et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon 18 Iessa et Cedmoth et Mepheeth 19 Cariathaim et Sebama et Sarathasar in monte convallis 20 Bethpheor et Asedothphasga et Bethaisimoth 21 omnes urbes campestres universaque regna Seon regis Amorrei qui regnavit in Esebon quem percussit Moses cum principibus Madian Eveum et Recem et Sur et Ur et Rabee duces Seon habitatores terrae 22 et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israhel gladio cum ceteris interfectis 23 factusque est terminus filiorum Ruben Iordanis fluvius haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum 24 deditque Moses tribui Gad et filiis eius per cognationes suas possessionem cuius haec divisio est 25 terminus Iazer et omnes civitates Galaad dimidiamque partem terrae filiorum Ammon usque ad Aroer quae est contra Rabba 26 et ab Esebon usque Ramoth Masphe et Batanim et a Manaim usque ad terminos Dabir 27 in valle quoque Betharaam et Bethnemra et Soccoth et Saphon reliquam partem regni Seon regis Esebon huius quoque Iordanis finis est usque ad extremam partem maris Chenereth trans Iordanem ad orientalem plagam 28 haec est possessio filiorum Gad per familias suas civitates et villae earum 29 dedit et dimidiae tribui Manasse filiisque eius iuxta cognationes suas possessionem 30 cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida 31 et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas

Joshua 13:33

33 tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israhel ipse est possessio eius ut locutus est illi

Joshua 14:1-2

1 hoc est quod possederunt filii Israhel in terra Chanaan quam dederunt eis Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum per tribus Israhel 2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui

Joshua 14:2-2

2 sorte omnia dividentes sicut praeceperat Dominus in manu Mosi novem tribubus et dimidiae tribui

Joshua 15:1-12

1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae

Joshua 15:1

1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae

Joshua 15:1-8

1 igitur sors filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit a termino Edom desertum Sin contra meridiem et usque ad extremam partem australis plagae 2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem

Joshua 15:2-8

2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem

Joshua 15:2

2 initium eius a summitate maris Salsissimi et a lingua eius quae respicit meridiem 3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa

Joshua 15:3-8

3 egrediturque contra ascensum Scorpionis et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom ascendens Addara et circumiens Caricaa 4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae

Joshua 15:4-8

4 atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Aegypti eruntque termini eius mare Magnum hic erit finis meridianae plagae 5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium

Joshua 15:5-8

5 ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea quae respiciunt aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanem fluvium 6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

Joshua 15:6-8

6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben

Joshua 15:6

6 ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem filii Ruben 7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel

Joshua 15:7-8

7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala quae est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas quae vocantur fons Solis et erunt exitus eius ad fontem Rogel 8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem

Joshua 15:8-8

8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem

Joshua 15:8

8 ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusei ad meridiem haec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennom ad occidentem in summitate vallis Rafaim contra aquilonem 9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum

Joshua 15:9

9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala quae est Cariathiarim id est urbs Silvarum 10 et circuit de Bala contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna 11 et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Sechrona et transit montem Baala pervenitque in Iebnehel et maris Magni contra occidentem fine concluditur 12 hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis

Joshua 15:34

34 et Azanoe et Aengannim Thaffua et Aenaim

Joshua 15:60

60 Cariathbaal haec est Cariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates duae et villae earum 61 in deserto Betharaba Meddin et Schacha

Joshua 15:63

63 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non potuerunt filii Iuda delere habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in praesentem diem

Joshua 16:1-10

1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel

Joshua 16:1

1 cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et aquas eius ab oriente solitudo quae ascendit de Hiericho ad montana Bethel 2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth

Joshua 16:2-3

2 et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth 3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno

Joshua 16:3-3

3 et descendit ad occidentem iuxta terminum Ieflethi usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno 4 possederuntque filii Ioseph Manasse et Ephraim 5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem

Joshua 16:5

5 et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Atharothaddar usque Bethoron superiorem 6 egrediunturque confinia in mare Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminus contra orientem in Thanathselo et pertransit ab oriente Ianoe 7 descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho et egreditur ad Iordanem 8 de Taffua pertransitque contra mare in valle Harundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas 9 urbesque quae separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et villae earum 10 et non interfecerunt filii Ephraim Chananeum qui habitabat in Gazer habitavitque Chananeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius

Joshua 18:1

1 congregatique sunt omnes filii Israhel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta

Joshua 18:3

3 ad quos Iosue ait usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis

Joshua 18:6

6 mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem

Joshua 18:8

8 cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram praecepit eis Iosue dicens circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo in Silo mittam vobis sortem 9 itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo 10 qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israhel in septem partes

Joshua 18:12

12 fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven

Joshua 18:16

16 descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennom et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Rafaim descenditque Gehennom id est vallis Ennom iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel

Joshua 18:18

18 et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque ad Abenboen id est lapidem Boen filii Ruben et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem 19 et praetergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam

Joshua 18:28

28 et Sela Eleph et Iebus quae est Hierusalem Gabaath et Cariath civitates quattuordecim et villae earum haec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas

Joshua 19:1-9

1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada 3 et Asersual Bala et Asem 4 et Heltholath Bethul Arma 5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa 6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum 7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum 8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas 9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum

Joshua 19:51

51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram

Joshua 21:2

2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta

Joshua 21:17

17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee

Joshua 21:22

22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor

Joshua 22:9

9 reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israhel de Silo quae sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suae quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Mosi

Judges 1:8

8 obpugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam incendio civitatem

Judges 1:21

21 Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in praesentem diem 22 domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis 23 nam cum obsiderent urbem quae prius Luza vocabatur 24 viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam 25 qui cum ostendisset eis percusserunt urbem in ore gladii hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt 26 qui dimissus abiit in terram Etthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quae ita appellatur usque in praesentem diem

Judges 10:17

17 itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria contra quos congregati filii Israhel in Maspha castrametati sunt

Judges 18:9

9 surgite et ascendamus ad eos vidimus enim terram valde opulentam et uberem nolite neglegere nolite cessare eamus et possideamus eam nullus erit labor

Judges 18:31

31 mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo in diebus illis non erat rex in Israhel

Judges 19:10

10 noluit gener adquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus quae altero nomine vocabatur Hierusalem ducens secum duos asinos onustos et concubinam

Judges 19:12-15

12 cui respondit dominus non ingrediar oppidum gentis alienae quae non est de filiis Israhel sed transibo usque Gabaa 13 et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama 14 transierunt igitur Iebus et coeptum carpebant iter occubuitque eis sol iuxta Gabaa quae est in tribu Beniamin 15 deverteruntque ad eam ut manerent ibi quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio

Judges 20:4-5

4 respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque deverti 5 et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes denique mortua est

Judges 21:19

19 ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quae sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viae quae de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona

1 Samuel 1:1

1 fuit vir unus de Ramathaimsophim de monte Ephraim et nomen eius Helcana filius Hieroam filii Heliu filii Thau filii Suph Ephratheus

1 Samuel 1:3

3 et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini

1 Samuel 1:24

24 et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus

1 Samuel 4:3-4

3 et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israhel quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthim adferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini et veniat in medium nostri ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum 4 misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubin erantque duo filii Heli cum arca foederis Domini Ofni et Finees

1 Samuel 7:1-2

1 venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini 2 et factum est ex qua die mansit arca in Cariathiarim multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus et requievit omnis domus Israhel post Dominum

1 Samuel 10:26

26 sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda

1 Samuel 13:15-16

15 surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros 16 et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas 17 et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul

1 Samuel 14:41

41 et dixit Saul ad Dominum Deum Israhel da indicium et deprehensus est Ionathan et Saul populus autem exivit

2 Samuel 5:8

8 proposuerat enim in die illa praemium qui percussisset Iebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et caecos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio caecus et claudus non intrabunt templum

2 Samuel 6:2

2 surrexitque et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam

2 Samuel 17:17

17 Ionathan autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel abiit ancilla et nuntiavit eis et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium non enim poterant videri aut introire civitatem

2 Samuel 21:14

14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulchro Cis patris eius feceruntque omnia quae praeceperat rex et repropitiatus est Deus terrae post haec

1 Kings 1:9

9 immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus iuxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Iuda servos regis

1 Kings 2:27

27 eiecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo

1 Kings 3:4-5

4 abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon 5 apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi

1 Kings 9:2

2 apparuit Dominus ei secundo sicut apparuerat ei in Gabaon

1 Kings 12:29-32

29 posuitque unum in Bethel et alterum in Dan 30 et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan 31 et fecit fana in excelsis et sacerdotes de extremis populi qui non erant de filiis Levi 32 constituitque diem sollemnem in mense octavo quintadecima die mensis in similitudinem sollemnitatis quae celebratur in Iuda et ascendens altare similiter fecit in Bethel ut immolaret vitulis quos fabricatus erat constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat

1 Kings 14:2

2 dixitque Hieroboam uxori suae surge et commuta habitum ne cognoscaris quod sis uxor Hieroboam et vade in Silo ubi est Ahia propheta qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc

1 Kings 14:4

4 fecit ut dixerat uxor Hieroboam et consurgens abiit in Silo et venit in domum Ahia at ille non poterat videre quia caligaverant oculi eius prae senectute

2 Kings 23:10

10 contaminavit quoque Thafeth quod est in convalle filii Ennom ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch

1 Chronicles 13:5-6

5 congregavit ergo David cunctum Israhel a Sior Aegypti usque dum ingrediaris Emath ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim 6 et ascendit David et omnis vir Israhel ad collem Cariathiarim quae est in Iuda ut adferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubin ubi invocatum est nomen eius

1 Chronicles 14:9

9 porro Philisthim venientes diffusi sunt in valle Raphaim

2 Chronicles 13:4

4 stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel

2 Chronicles 28:3

3 ipse est qui adolevit incensum in valle Benennon et lustravit filios suos in igne iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israhel

2 Chronicles 33:6

6 transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennon observabat somnia sectabatur auguria maleficis artibus inserviebat habebat secum magos et incantatores multaque mala operatus est coram Domino ut inritaret eum

Ezra 2:25

25 filii Cariathiarim Caephira et Beroth septingenti quadraginta tres 26 filii Arama et Gaba sescenti viginti unus

Nehemiah 7:30

30 viri Rama et Geba sescenti viginti unus

Psalms 16:5-6

5 multiplicabuntur idola eorum post tergum sequentium non litabo libamina eorum de sanguine neque adsumam nomina eorum in labiis meis 6 Dominus pars hereditatis meae et calicis mei tu possessor sortis meae

Psalms 47:4

4 elegit nobis hereditatem nostram gloriam Iacob quam dilexit semper

Psalms 61:5

5 dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio

Psalms 78:66

66 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit

Psalms 105:11

11 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum

Proverbs 2:2-6

2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia

Proverbs 10:4

4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat

Proverbs 13:4

4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

Proverbs 15:19

19 iter pigrorum quasi sepes spinarum via iustorum absque offendiculo

Proverbs 16:33

33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur

Proverbs 18:18

18 contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque diiudicat

Ecclesiastes 9:10

10 quodcumque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec scientia nec sapientia erunt apud inferos quo tu properas

Isaiah 10:29

29 transierunt cursim Gabee sedes nostra obstipuit Rama Gabaath Saulis fugit

Isaiah 11:15

15 et desolabit Dominus linguam maris Aegypti et levabit manum suam super Flumen in fortitudine spiritus sui et percutiet eum in septem rivis ita ut transeant per eum calciati

Isaiah 28:21

21 sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo

Isaiah 30:33

33 praeparata est enim ab heri Thofeth a rege praeparata profunda et dilatata nutrimenta eius ignis et ligna multa flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam

Jeremiah 7:12-14

12 ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israhel 13 et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis et vocavi vos et non respondistis 14 faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo

Jeremiah 7:31-32

31 et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quae non praecepi nec cogitavi in corde meo 32 ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et sepelient in Thofeth eo quod non sit locus

Jeremiah 19:2

2 et egredere ad vallem filii Ennom quae est iuxta introitum portae Fictilis et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te

Jeremiah 19:6

6 propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et non vocabitur locus iste amplius Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Occisionis

Jeremiah 19:11

11 et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum sic conteram populum istum et civitatem istam sicut conteritur vas figuli quod non potest ultra instaurari et in Thofeth sepelientur eo quod non sit alius locus ad sepeliendum

Jeremiah 26:6

6 dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae

Jeremiah 31:15

15 haec dicit Dominus vox in excelso audita est lamentationis fletus et luctus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis quia non sunt

Jeremiah 32:35

35 et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch quod non mandavi eis nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam

Ezekiel 47:22

22 et mittetis eam in hereditatem vobis et advenis qui accesserint ad vos qui genuerint filios in medio vestrum et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israhel vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israhel

Ezekiel 48:29

29 haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israhel et hae partitiones earum ait Dominus Deus

Hosea 4:15

15 si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus

Hosea 5:8

8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin

Hosea 10:5

5 vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo

Hosea 10:9

9 ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis

Zephaniah 3:16

16 in die illa dicetur Hierusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae

Matthew 20:6

6 circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi

Matthew 27:35

35 postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes

Matthew 27:57

57 cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu

Luke 10:30

30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto

Luke 19:1

1 et ingressus perambulabat Hiericho

John 6:27

27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

John 17:2

2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam

Acts 1:24-26

24 et orantes dixerunt tu Domine qui corda nosti omnium ostende quem elegeris ex his duobus unum 25 accipere locum ministerii huius et apostolatus de quo praevaricatus est Iudas ut abiret in locum suum 26 et dederunt sortes eis et cecidit sors super Matthiam et adnumeratus est cum undecim apostolis

Acts 13:19

19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum

Acts 26:18

18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

Romans 14:19

19 itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem

Philippians 3:13-14

13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me 14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu

Colossians 1:12

12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine

2 Peter 1:10-11

10 quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquando 11 sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.