Proverbs 2:2-6

Vulgate(i) 2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia