Joshua 17:14 Cross References - Vulgate

14 locutique sunt filii Ioseph ad Iosue atque dixerunt quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius cum sim tantae multitudinis et benedixerit mihi Dominus

Genesis 48:19

19 qui rennuens ait scio fili mi scio et iste quidem erit in populos et multiplicabitur sed frater eius iunior maior illo erit et semen illius crescet in gentes

Genesis 48:22

22 do tibi partem unam extra fratres tuos quam tuli de manu Amorrei in gladio et arcu meo

Genesis 49:22-26

22 filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu filiae discurrerunt super murum 23 sed exasperaverunt eum et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula 24 sedit in forti arcus eius et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Iacob inde pastor egressus est lapis Israhel 25 Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper benedictionibus abyssi iacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvae 26 benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius donec veniret desiderium collium aeternorum fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos

Numbers 26:34-37

34 hae sunt familiae Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum 35 filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hii Suthala a quo familia Suthalitarum Becher a quo familia Becheritarum Tehen a quo familia Tehenitarum 36 porro filius Suthala fuit Heran a quo familia Heranitarum 37 hae sunt cognationes filiorum Ephraim quarum numerus triginta duo milia quingentorum

Deuteronomy 33:13-17

13 Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente 14 de pomis fructuum solis ac lunae 15 de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum 16 et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos 17 quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.