John 13:14 Cross References - Vulgate

14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes

Matthew 20:26-28

26 non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister 27 et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus 28 sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis

Mark 10:43-45

43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis

Luke 22:26-27

26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator 27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat

Acts 20:35

35 omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere

Romans 12:10

10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes

Romans 12:16

16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos

Romans 15:1-3

1 debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere 2 unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem 3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

1 Corinthians 8:13

13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem

1 Corinthians 9:19-22

19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer 21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos

2 Corinthians 8:9

9 scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis

2 Corinthians 10:1

1 ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis

Galatians 5:13

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

Galatians 6:1-2

1 fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris 2 alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi

Philippians 2:2-8

2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis

Hebrews 5:8-9

8 et quidem cum esset Filius didicit ex his quae passus est oboedientiam 9 et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae

Hebrews 12:2

2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit

1 Peter 4:1

1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis

1 Peter 5:5

5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.