John 13:1 Cross References - Vulgate

1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos

Jeremiah 31:3

3 longe Dominus apparuit mihi et in caritate perpetua dilexi te ideo adtraxi te miserans

Matthew 26:2-5

2 scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur 3 tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas 4 et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent 5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo

Matthew 26:45

45 tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum

Matthew 28:20

20 docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi

Mark 14:1-2

1 erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent 2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi

Luke 9:51

51 factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem

Luke 13:32-33

32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor 33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem

Luke 22:1-2

1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha 2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem

Luke 22:53

53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum

John 6:4

4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum

John 7:6

6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum

John 7:30

30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius

John 8:20

20 haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius

John 11:9-10

9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt 10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo

John 11:55

55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos

John 12:23

23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis

John 13:3

3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit

John 13:34

34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem

John 14:28

28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est

John 15:9-10

9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea 10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione

John 15:13-14

13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis 14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis

John 16:5-7

5 haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis 6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum 7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos

John 16:28

28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem

John 17:1

1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te

John 17:5

5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te

John 17:9-11

9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt 10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis 11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos

John 17:13-14

13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis 14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo

John 17:16

16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo

John 17:26

26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis

John 18:4

4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis

Romans 8:37

37 sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos

1 Corinthians 1:8

8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi

Ephesians 5:25-26

25 viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea 26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo

Hebrews 3:6

6 Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus

Hebrews 3:14

14 participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus

Hebrews 6:11

11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem

1 Peter 1:13

13 propter quod succincti lumbos mentis vestrae sobrii perfecte sperate in eam quae offertur vobis gratiam in revelatione Iesu Christi

1 John 4:19

19 nos ergo diligamus quoniam Deus prior dilexit nos

Revelation 1:5

5 et ab Iesu Christo qui est testis fidelis primogenitus mortuorum et princeps regum terrae qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.