Job 31:11 Cross References - Vulgate

11 hoc enim nefas est et iniquitas maxima

Genesis 20:9

9 vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere fecisti nobis

Genesis 26:10

10 dixitque Abimelech quare inposuisti nobis potuit coire quispiam de populo cum uxore tua et induxeras super nos grande peccatum praecepitque omni populo dicens

Genesis 38:24

24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur

Genesis 39:9

9 nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi praeter te quae uxor eius es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

Exodus 20:14

14 non moechaberis

Leviticus 20:10

10 si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera

Deuteronomy 22:22-24

22 si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel 23 si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa 24 educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui

Job 31:28

28 quae est iniquitas maxima et negatio contra Deum altissimum

Proverbs 6:29-33

29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam 30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam 31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet 32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam 33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur

Ezekiel 16:38

38 et iudicabo te iudiciis adulterarum et effundentium sanguinem et dabo te in sanguinem furoris et zeli

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.