Isaiah 63:7 Cross References - Vulgate

7 miserationum Domini recordabor laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus et super multitudinem bonorum domui Israhel quae largitus est eis secundum indulgentiam suam et secundum multitudinem misericordiarum suarum

Exodus 34:6-7

6 quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multae miserationis ac verus 7 qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens est qui reddis iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem

Numbers 14:18-19

18 Dominus patiens et multae misericordiae auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem 19 dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordiae tuae sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum

1 Kings 8:66

66 et in die octava dimisit populos qui benedicentes regi profecti sunt in tabernacula sua laetantes et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo et Israhel populo suo

2 Chronicles 7:10

10 igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo

Nehemiah 9:7-15

7 tu ipse Domine Deus qui elegisti Abram et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham 8 et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananei Chetthei Amorrei et Ferezei et Iebusei et Gergesei ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es 9 et vidisti adflictionem patrum nostrorum in Aegypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum 10 et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis eius et in omni populo terrae illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die 11 et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicca persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas 12 et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur 13 ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de caelo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis caerimonias et praecepta bona 14 et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et caerimonias et legem praecepisti eis in manu Mosi servi tui 15 panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis

Nehemiah 9:19-21

19 tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur 20 et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti 21 quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt adtriti

Nehemiah 9:25

25 ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis cisternas ab aliis fabricatas vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et inpinguati sunt et abundavere deliciis in bonitate tua magna

Nehemiah 9:27

27 et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te et tu de caelo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum

Nehemiah 9:31

31 in misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptione nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens tu es

Nehemiah 9:35

35 et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis

Psalms 51:1

1 victori canticum David cum venisset ad eum Nathan propheta quando ingressus est ad Bethsabee miserere mei Deus secundum misericordiam tuam iuxta multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates meas

Psalms 63:3

3 sic benedicam tibi in vita mea in nomine tuo levabo manus meas

Psalms 78:11-72

11 divisit mare et transduxit eos et stare fecit aquas quasi acervum 12 et duxit eos in nube per diem et tota nocte in lumine ignis 13 scidit petram in deserto et potum dedit quasi de abyssis magnis 14 et eduxit rivos de petra et elicuit quasi flumina aquas 15 et addiderunt ultra peccare ei ut provocarent Excelsum in invio 16 et temptaverunt Deum in cordibus suis petentes cibum animae suae 17 et loquentes contra Deum dicebant numquid poterit Deus ponere mensam in solitudine 18 ecce percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut praeparare carnem populo suo 19 ideo audivit Dominus et non distulit et ignis accensus est in Iacob et furor ascendit in Israhel 20 quia non crediderunt Deo nec habuerunt fiduciam in salutari eius 21 et praecepit nubibus desuper et portas caeli aperuit 22 et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis 23 panem fortium comedit vir cibaria misit eis in saturitatem 24 abstulit eurum de caelo et induxit in fortitudine sua africum 25 et pluit super eos quasi pulverem carnes et quasi harenam maris volatilia pinnata 26 et ceciderunt in medio castrorum eius in circuitu tabernaculorum eius 27 et comederunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis 28 non indiguerunt de cupiditate sua cum adhuc cibus esset in ore eorum 29 furor ergo Dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israhel incurvavit 30 in omnibus his peccaverunt ultra et non crediderunt mirabilibus eius 31 et consumpsit in vanitate dies eorum et annos eorum velociter 32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 33 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei 35 cor autem eorum non erat firmum cum eo nec permanserunt in pacto eius 36 ipse vero misericors propitiabitur iniquitati et non disperdet multumque avertit iram suam et non suscitavit totum furorem suum 37 sed recordatus est quia caro essent spiritus vadens et non revertens 38 quotiens provocaverunt eum in deserto adflixerunt eum in solitudine 39 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel concitaverunt 40 non sunt recordati manus eius diei qua redemit eos a tribulante 41 qui fecit in Aegypto signa sua et ostenta sua in regione Taneos 42 qui convertit in sanguine fluvios eorum et rivos eorum ut non biberent 43 qui inmisit eis genus omne muscarum ut comederent eos et ranas ut disperderent eos 44 qui dedit brucho germen eorum et laborem eorum lucustae 45 qui occidit in grandine vineas eorum et sycomoros eorum in frigore 46 qui tradidit grandini pascua eorum et iumenta eorum volucribus 47 qui misit in eos iram furoris sui indignationem et comminationem et angustiam inmissionem angelorum malorum 48 munivit semitam furori suo non pepercit morti animae eorum et animantia eorum pesti tradidit 49 et percussit omne primogenitum in Aegypto principium partus in tabernaculis Cham 50 et tulit veluti oves populum suum et minavit eos sicut gregem in deserto 51 et duxit eos cum fiducia et absque timore inimicos autem eorum operuit mare 52 et adduxit eos ad terminum sanctificatum suum montem istum quem possedit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et possidere eos fecit in funiculo hereditatem 53 et conlocavit in tabernaculis eorum tribus Israhel 54 et temptaverunt et provocaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt 55 et aversi sunt et praevaricati sunt ut patres eorum incurvati sunt quasi arcus inutilis 56 et provocaverunt eum in excelsis suis et in sculptilibus suis ad aemulandum concitaverunt 57 audivit Deus et non distulit et proiecit vehementer Israhel 58 et reliquit tabernaculum Selo tentorium quod conlocavit inter homines 59 tradidit in captivitatem gloriam suam et decorem suum in manu hostis 60 et conclusit in gladio populum suum et in hereditate sua non distulit 61 iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit 62 sacerdotes eius gladio ceciderunt et viduae eius non sunt fletae 63 et evigilavit quasi dormiens Dominus quasi fortis post crapulam vini 64 et percussit hostes suos retrorsum obprobrium sempiternum dedit eos 65 et proiecit tabernaculum Ioseph et tribum Efraim non elegit 66 sed elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit 67 et aedificavit in similitudinem monoceroton sanctuarium suum quasi terram fundavit illud in saeculum 68 et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum 69 ut pasceret Iacob populum eius et Israhel hereditatem eius 70 qui pavit eos in simplicitate cordis sui et in prudentia manuum suarum dux eorum fuit 71 canticum Asaph Deus venerunt gentes in hereditatem tuam polluerunt templum sanctum tuum posuerunt Hierusalem in acervis lapidum 72 dederunt cadavera servorum tuorum escam volatilibus caeli carnes sanctorum tuorum bestiis terrae

Psalms 86:5

5 tu enim es Domine bonus et propitiabilis et multus misericordia omnibus qui invocant te

Psalms 86:15

15 tu autem Domine Deus misericors et clemens patiens et multae misericordiae et verus

Psalms 105:5-45

5 quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter 6 recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius 7 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 8 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 9 recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 10 quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 11 et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 12 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 13 cum essent viri pauci modici et advenae in ea 14 et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 15 non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges 16 nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 17 et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 18 misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph 19 adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 20 usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 21 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 22 posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua 23 ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret 24 et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham 25 et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius 26 convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius 27 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 28 posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 29 misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 30 commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 31 ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 32 dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33 dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 34 et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 35 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 36 et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 37 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 38 et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 39 laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 40 expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 41 petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 42 aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 43 quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 44 et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 45 et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

Psalms 107:8

8 et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem

Psalms 107:15

15 et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit

Psalms 107:21

21 misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu

Psalms 107:31

31 laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt

Psalms 136:1-26

1 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 2 confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius 3 confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius 4 qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius 5 qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius 6 qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius 7 qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius 8 solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius 9 lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius 10 qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius 11 et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 12 in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius 13 qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14 et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius 15 et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius 16 qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius 17 qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 18 et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius 19 Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 20 et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 21 et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius 22 hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius 23 quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius 24 et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius 25 qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius 26 confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius

Psalms 147:19-20

19 qui adnuntiat verbum suum Iacob praecepta sua et iudicia sua Israhel 20 non fecit similiter omni genti et iudicia eius non cognoscent alleluia

Isaiah 41:8-9

8 et tu Israhel serve meus Iacob quem elegi semen Abraham amici mei 9 in quo adprehendi te ab extremis terrae et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi servus meus es tu elegi te et non abieci te

Isaiah 51:2

2 adtendite ad Abraham patrem vestrum et ad Sarram quae peperit vos quia unum vocavi eum et benedixi ei et multiplicavi eum

Isaiah 54:8

8 in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus

Isaiah 55:7

7 derelinquat impius viam suam et vir iniquus cogitationes suas et revertatur ad Dominum et miserebitur eius et ad Deum nostrum quoniam multus est ad ignoscendum

Lamentations 3:32

32 CAPH quia si abiecit et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum

Ezekiel 16:6-14

6 transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive 7 multiplicatam quasi germen agri dedi te et multiplicata es et grandis effecta et ingressa es et pervenisti ad mundum muliebrem ubera tua intumuerunt et pilus tuus germinavit et eras nuda et confusionis plena 8 et transivi per te et vidi te et ecce tempus tuum tempus amantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam et iuravi tibi et ingressus sum pactum tecum ait Dominus Deus et facta es mihi 9 et lavi te aqua et emundavi sanguinem tuum ex te et unxi te oleo 10 et vestivi te discoloribus et calciavi te ianthino et cinxi te bysso et indui te subtilibus 11 et ornavi te ornamento et dedi armillas in manibus tuis et torquem circa collum tuum 12 et dedi inaurem super os tuum et circulos auribus tuis et coronam decoris in capite tuo 13 et ornata es auro et argento et vestita es bysso et polymito et multicoloribus similam et mel et oleum comedisti et decora facta es vehementer nimis et profecisti in regnum 14 et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te dicit Dominus Deus

Hosea 2:19

19 et sponsabo te mihi in sempiternum et sponsabo te mihi in iustitia et iudicio et in misericordia et miserationibus

Zechariah 9:17

17 quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines

Romans 2:4

4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit

Romans 5:20

20 lex autem subintravit ut abundaret delictum ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia

Ephesians 1:6-7

6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto 7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius

Ephesians 2:4

4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos

1 Timothy 1:14

14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

Titus 3:4-7

4 cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei 5 non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti 6 quem effudit in nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum 7 ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.