Isaiah 54:1 Cross References - Vulgate

1 lauda sterilis quae non paris decanta laudem et hinni quae non pariebas quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habebat virum dicit Dominus

1 Samuel 2:5

5 saturati prius pro pane se locaverunt et famelici saturati sunt donec sterilis peperit plurimos et quae multos habebat filios infirmata est

Psalms 67:3-5

3 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus 4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 5 terra dedit germen suum benedicat nobis Deus Deus noster

Psalms 98:3-9

3 recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Iacob viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 4 iubilate Domino omnis terra vociferamini et laudate et canite 5 cantate Domino in cithara in cithara et voce carminis 6 in tubis et clangore bucinae iubilate coram rege Domino 7 tonet mare et plenitudo eius orbis et habitatores eius 8 flumina plaudent manu simul montes laudabunt 9 ante Dominum quia venit iudicare terram iudicabit orbem in iustitia et populos in aequitatibus

Psalms 113:9

9 qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia

Song of Songs 8:8

8 soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est

Isaiah 42:10-11

10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum 11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt

Isaiah 44:23

23 laudate caeli quoniam fecit Dominus iubilate extrema terrae resonate montes laudationem saltus et omne lignum eius quoniam redemit Dominus Iacob et Israhel gloriabitur

Isaiah 49:13

13 laudate caeli et exulta terra iubilate montes laudem quia consolatus est Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur

Isaiah 49:20

20 adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae angustus mihi est locus fac spatium mihi ut habitem

Isaiah 55:12-13

12 quia in laetitia egrediemini et in pace deducemini montes et colles cantabunt coram vobis laudem et omnia ligna regionis plaudent manu 13 pro saliunca ascendet abies et pro urtica crescet myrtus et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur

Isaiah 62:4

4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur

Zephaniah 3:14

14 lauda filia Sion iubilate Israhel laetare et exulta in omni corde filia Hierusalem

Zechariah 9:9

9 exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae

Galatians 4:27

27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum

Hebrews 11:11-12

11 fide et ipsa Sarra sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis quoniam fidelem credidit esse qui promiserat 12 propter quod et ab uno orti sunt et haec emortuo tamquam sidera caeli in multitudinem et sicut harena quae est ad oram maris innumerabilis

Revelation 7:9-10

9 post haec vidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus et tribubus et populis et linguis stantes ante thronum et in conspectu agni amicti stolas albas et palmae in manibus eorum 10 et clamabant voce magna dicentes salus Deo nostro qui sedet super thronum et agno

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.