Galatians 5:22 Cross References - Vulgate

22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

Psalms 1:3

3 et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

Psalms 92:14

14 adhuc fructificabunt in senectute pingues et frondentes erunt

Hosea 14:8

8 Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est

Matthew 7:16-20

16 a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus 17 sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit 18 non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere 19 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur 20 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos

Matthew 12:33

33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur

Luke 8:14-15

14 quod autem in spinis cecidit hii sunt qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitae euntes suffocantur et non referunt fructum 15 quod autem in bonam terram hii sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum adferunt in patientia

Luke 13:9

9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam

John 15:2

2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat

John 15:5

5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere

John 15:16

16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis

Romans 5:1-5

1 iustificati igitur ex fide pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Iesum Christum 2 per quem et accessum habemus fide in gratiam istam in qua stamus et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei 3 non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur 4 patientia autem probationem probatio vero spem 5 spes autem non confundit quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis

Romans 6:22

22 nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternam

Romans 7:4

4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo

Romans 12:9-18

9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono 10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes 11 sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes 12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes 13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes 14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere 15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus 16 id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos 17 nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus 18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes

Romans 15:3

3 etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me

Romans 15:14

14 certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis quoniam et ipsi pleni estis dilectione repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere

1 Corinthians 13:4-7

4 caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet

1 Corinthians 13:13

13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas

Galatians 5:13

13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

Galatians 5:16-18

16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis 17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis 18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege

Ephesians 4:23-5:2

23 renovamini autem spiritu mentis vestrae

Ephesians 5:9

9 fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate

Philippians 1:11

11 repleti fructu iustitiae per Christum Iesum in gloriam et laudem Dei

Philippians 4:4-9

4 gaudete in Domino semper iterum dico gaudete 5 modestia vestra nota sit omnibus hominibus Dominus prope 6 nihil solliciti sitis sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum 7 et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu 8 de cetero fratres quaecumque sunt vera quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta quaecumque amabilia quaecumque bonae famae si qua virtus si qua laus haec cogitate 9 quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me haec agite et Deus pacis erit vobiscum

Colossians 1:10

10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei

Colossians 3:12-17

12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam 13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos 14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis 15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote 16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo 17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum

1 Thessalonians 1:3-10

3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram 5 quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos 6 et vos imitatores nostri facti estis et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti 7 ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia 8 a vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia sed in omni loco fides vestra quae est ad Deum profecta est ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui 9 ipsi enim de nobis adnuntiant qualem introitum habuerimus ad vos et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris servire Deo vivo et vero 10 et expectare Filium eius de caelis quem suscitavit ex mortuis Iesum qui eripuit nos ab ira ventura

1 Thessalonians 5:10-22

10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 16 semper gaudete 17 sine intermissione orate 18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 19 Spiritum nolite extinguere 20 prophetias nolite spernere 21 omnia autem probate quod bonum est tenete 22 ab omni specie mala abstinete vos

2 Thessalonians 3:2

2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides

1 Timothy 3:11

11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus

1 Timothy 4:12

12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate

Titus 2:2-12

2 senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia 3 anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes 4 ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant 5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei 6 iuvenes similiter hortare ut sobrii sint 7 in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem 8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis 9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus 11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus 12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

James 3:17-18

17 quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione 18 fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem

1 Peter 1:8

8 quem cum non videritis diligitis in quem nunc quoque non videntes credentes autem exultatis laetitia inenarrabili et glorificata

1 Peter 1:22

22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius

1 Peter 5:12

12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state

2 Peter 1:5-8

5 vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiam 6 in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatem 7 in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatem 8 haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitione

1 John 4:7-16

7 carissimi diligamus invicem quoniam caritas ex Deo est et omnis qui diligit ex Deo natus est et cognoscit Deum 8 qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est 9 in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum 10 in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris 11 carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere 12 Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas eius in nobis perfecta est 13 in hoc intellegimus quoniam in eo manemus et ipse in nobis quoniam de Spiritu suo dedit nobis 14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi 15 quisque confessus fuerit quoniam Iesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo 16 et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.