1 Thessalonians 5:10-22

Vulgate(i) 10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus 11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis 12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes 15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes 16 semper gaudete 17 sine intermissione orate 18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis 19 Spiritum nolite extinguere 20 prophetias nolite spernere 21 omnia autem probate quod bonum est tenete 22 ab omni specie mala abstinete vos