Ezekiel 24:27 Cross References - Vulgate

27 in die inquam illa aperietur os tuum cum eo qui fugit et loqueris et non silebis ultra erisque eis in portentum et scietis quia ego Dominus

Exodus 6:11-12

11 ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti ut dimittat filios Israhel de terra sua 12 respondit Moses coram Domino ecce filii Israhel non me audiunt et quomodo audiet me Pharao praesertim cum sim incircumcisus labiis

Psalms 51:15

15 Domine labia mea aperies et os meum adnuntiabit laudem tuam

Ezekiel 3:26-27

26 et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est 27 cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos haec dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est

Ezekiel 29:21

21 in die illo pullulabit cornu domui Israhel et tibi dabo apertum os in medio eorum et scient quoniam ego Dominus

Ezekiel 33:22

22 manus autem Domini facta fuerat ad me vespere antequam veniret qui fugerat aperuitque os meum donec veniret ad me mane et aperto ore meo non silui amplius

Luke 21:15

15 ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri

Ephesians 6:19

19 et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.