Ezekiel 10:1 Cross References - Vulgate

1 et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea

Genesis 18:2

2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra

Genesis 18:17

17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum

Genesis 18:22

22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino

Genesis 18:31

31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti

Genesis 32:24

24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane

Genesis 32:30

30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea

Exodus 24:10

10 et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum est

Joshua 5:13-15

13 cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum 14 qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum 15 solve inquit calciamentum de pedibus tuis locus enim in quo stas sanctus est fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum

Joshua 6:2

2 dixitque Dominus ad Iosue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem eius omnesque fortes viros

Psalms 18:10

10 et ascendit super cherub et volavit super pinnas venti

Psalms 68:17-18

17 ascendisti in excelsum captivam duxisti captivitatem accepisti dona in hominibus insuper et non credentes habitare Dominum Deum 18 benedictus Dominus per singulos dies portabit nos Deus salutis nostrae semper

Isaiah 21:8-9

8 et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus 9 ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram

Jeremiah 13:6

6 et factum est post dies plurimos dixit Dominus ad me surge vade ad Eufraten et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi

Jeremiah 13:8

8 et factum est verbum Domini ad me dicens

Jeremiah 13:18-22

18 dic regi et dominatrici humiliamini sedete quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae 19 civitates austri clausae sunt et non est qui aperiat translata est omnis Iudaea transmigratione perfecta 20 levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum 21 quid dices cum visitaverit te tu enim docuisti eos adversum te et erudisti in caput tuum numquid non dolores adprehendent te quasi mulierem parturientem 22 quod si dixeris in corde tuo quare venerunt mihi haec propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua pollutae sunt plantae tuae

Ezekiel 1:22-26

22 et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper 23 sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur 24 et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum quasi sonum sublimis Dei cum ambularent quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum cumque starent dimittebantur pinnae eorum 25 nam cum fieret vox supra firmamentum quod erat super caput eorum stabant et submittebant alas suas 26 et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper

Ezekiel 10:20

20 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent

Ezekiel 11:22

22 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea

Habakkuk 2:1

1 super custodiam meam stabo et figam gradum super munitionem et contemplabor ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me

John 1:18

18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit

Ephesians 1:20

20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

1 Peter 3:22

22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus

Revelation 1:13

13 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream

Revelation 4:2-3

2 statim fui in spiritu et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedens 3 et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini et iris erat in circuitu sedis similis visioni zmaragdinae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.