Exodus 37 Cross References - Vulgate

1 fecit autem Beselehel et arcam de lignis setthim habentem duos semis cubitos in longitudinem et cubitum ac semissem in latitudinem altitudo quoque uno cubito fuit et dimidio vestivitque eam auro purissimo intus ac foris 2 et fecit illi coronam auream per gyrum 3 conflans quattuor anulos aureos per quattuor angulos eius duos anulos in latere uno et duos in altero 4 vectes quoque fecit de lignis setthim quos vestivit auro 5 et quos misit in anulos qui erant in lateribus arcae ad portandum eam 6 fecit et propitiatorium id est oraculum de auro mundissimo duorum cubitorum et dimidio in longitudine et cubito ac semisse in latitudine 7 duos etiam cherubin ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii 8 cherub unum in summitate huius partis et cherub alterum in summitate partis alterius duos cherubin in singulis summitatibus propitiatorii 9 extendentes alas et tegentes propitiatorium seque mutuo et illud respectantes 10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem 11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum 12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream 13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari 15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro 16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba 17 fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherulae ac lilia procedebant 18 sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera 19 tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spherulaeque simul et lilia et tres scyphi instar nucis in calamo altero spherulaeque simul et lilia aequum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri 20 in ipso autem vecte erant quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 21 et spherae sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno 22 et spherae igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo 23 fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis et vasa ubi quae emuncta sunt extinguuntur de auro mundissimo 24 talentum auri adpendebat candelabrum cum omnibus vasis suis 25 fecit et altare thymiamatis de lignis setthim habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua 26 vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus 27 fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari 28 ipsos autem vectes fecit de lignis setthim et operuit lamminis aureis 29 conposuit et oleum ad sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii

Genesis 3:24

24 eiecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae

Genesis 28:12

12 viditque in somnis scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam

Exodus 25:10-20

10 arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem 11 et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum 12 et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero 13 facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro 14 inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis 15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis 16 ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi 17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo

Exodus 25:17-22

17 facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo 18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi

Exodus 25:18-22

18 duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero

Exodus 25:19-22

19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero 20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

Exodus 25:20-22

20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca

Exodus 25:20

20 utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca 21 in qua pones testimonium quod dabo tibi 22 inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel 23 facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem 24 et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum 25 et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam 26 quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes 27 subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari 28 ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam 29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo

Exodus 25:29

29 parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo 30 et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper 31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia

Exodus 25:31

31 facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia 32 sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero 33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili

Exodus 25:33

33 tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili 34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia 35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno

Exodus 25:35

35 spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno 36 et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo 37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso

Exodus 25:37

37 facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso 38 emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo 39 omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi

Exodus 26:33

33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur

Exodus 30:1-5

1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim 2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent 3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

Exodus 30:3-5

3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum 4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur 5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis

Exodus 30:23-38

23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta 24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin 25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii 26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti 27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis 28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur 30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi 31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras 32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis 33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo 34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia 35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum 36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama 37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino 38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

Exodus 31:7

7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi

Exodus 35:13

13 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur

Exodus 40:3

3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum 4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis 5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones

Exodus 40:20-21

20 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 21 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem 22 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 23 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 24 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 25 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 26 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 27 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus

Leviticus 16:12-15

12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta 13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur 14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem 15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi

Leviticus 24:4

4 super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini

Numbers 1:50

50 sed constitue eos super tabernaculum testimonii cuncta vasa eius et quicquid ad caerimonias pertinet ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum tabernaculi metabuntur

Numbers 4:14-15

14 ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine ianthinarum pellium et inducent vectes 15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis

Numbers 4:15

15 cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis

Numbers 8:2

2 loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt

Numbers 10:33-36

33 profecti sunt ergo de monte Domini via trium dierum arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum 34 nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent 35 cumque elevaretur arca dicebat Moses surge Domine et dissipentur inimici tui et fugiant qui oderunt te a facie tua 36 cum autem deponeretur aiebat revertere Domine ad multitudinem exercitus Israhel

Numbers 17:8

8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt

2 Samuel 6:3-7

3 et inposuerunt arcam Domini super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa Oza autem et Haio filii Abinadab minabant plaustrum novum 4 cumque tulissent eam de domo Abinadab qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam 5 David autem et omnis Israhel ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis 6 postquam autem venerunt ad aream Nachon extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves 7 iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei

1 Kings 6:23-29

23 et fecit in oraculo duo cherubin de lignis olivarum decem cubitorum altitudinis 24 quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera id est decem cubitos habentes a summitate alae usque ad alae alterius summitatem 25 decem quoque cubitorum erat cherub secundus mensura pari et opus unum erat in duobus cherubin 26 id est altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus 27 posuitque cherubin in medio templi interioris extendebant autem alas suas cherubin et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant 28 texit quoque cherubin auro 29 et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes

1 Kings 7:50

50 et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant

2 Kings 12:13

13 verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini et fuscinulae et turibula et tubae omne vas aureum et argenteum de pecunia quae inferebatur in templum Domini

1 Chronicles 28:11

11 dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis

1 Chronicles 28:15

15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit

2 Chronicles 13:11

11 holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis

2 Chronicles 26:16

16 sed cum roboratus esset elevatum est cor eius in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis

Psalms 14:1-2

1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus 2 corrupti sunt et abominabiles facti sunt studiose non est qui faciat bonum

Psalms 23:5

5 pones coram me mensam ex adverso hostium meorum inpinguasti oleo caput meum calix meus inebrians

Psalms 51:17

17 sacrificium Dei spiritus contribulatus cor contritum et humiliatum Deus non dispicies

Psalms 80:1

1 ante Efraim et Beniamin et Manasse suscita fortitudinem tuam et veni ut salvos facias nos

Psalms 92:10

10 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et senecta mea in oleo uberi

Psalms 104:4

4 qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti

Psalms 141:2

2 canticum David Domine clamavi ad te festina mihi exaudi vocem meam clamantis ad te

Ecclesiastes 10:1

1 muscae morientes perdunt suavitatem unguenti pretiosior est sapientia et gloria parva ad tempus stultitia

Ecclesiastes 12:5

5 excelsa quoque timebunt et formidabunt in via florebit amigdalum inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes

Isaiah 5:4-5

4 quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei an quod expectavi ut faceret uvas et fecit labruscas 5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem

Isaiah 5:10

10 decem enim iuga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres

Isaiah 6:2

2 seraphin stabant super illud sex alae uni et sex alae alteri duabus velabant faciem eius et duabus velabant pedes eius et duabus volabant

Isaiah 11:2

2 et requiescet super eum spiritus Domini spiritus sapientiae et intellectus spiritus consilii et fortitudinis spiritus scientiae et pietatis

Isaiah 61:1

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

Isaiah 61:3

3 ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu pallium laudis pro spiritu maeroris et vocabuntur in ea fortes iustitiae plantatio Domini ad glorificandum

Jeremiah 1:11

11 et factum est verbum Domini ad me dicens quid tu vides Hieremia et dixi virgam vigilantem ego video

Jeremiah 52:18-19

18 et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant tulerunt 19 et hydrias et thymiamateria et urceos et pelves et candelabra et mortaria et cyatos quotquot aurea aurea et quotquot argentea argentea tulit magister militiae

Ezekiel 10:1-22

1 et vidi et ecce in firmamento quod erat super caput cherubin quasi lapis sapphyrus quasi species similitudinis solii apparuit super ea 2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo

Ezekiel 10:2-22

2 et dixit ad virum qui indutus erat lineis et ait ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherub et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubin et effunde super civitatem ingressusque est in conspectu meo 3 cherubin autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir et nubes implevit atrium interius 4 et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus et repleta est domus nube et atrium repletum est splendore gloriae Domini 5 et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis 6 cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis dicens sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubin ingressus ille stetit iuxta rotam 7 et extendit cherub manum de medio cherubin ad ignem qui erat inter cherubin et sumpsit et dedit in manus eius qui indutus erat lineis qui accipiens egressus est 8 et apparuit in cherubin similitudo manus hominis subtus pinnas eorum 9 et vidi et ecce quattuor rotae iuxta cherubin rota una iuxta cherub unum et rota alia iuxta cherub unum species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrysoliti 10 et aspectus earum similitudo una quattuor quasi sit rota in medio rotae 11 cumque ambularent in quattuor partes gradiebantur non revertebantur ambulantes sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat sequebantur et ceterae nec convertebantur 12 et omne corpus earum et colla et manus et pinnae et circuli plena erant oculis in circuitu quattuor rotarum 13 et rotas istas vocavit volubiles audiente me 14 quattuor autem facies habebat unum facies una facies cherub et facies secunda facies hominis et in tertio facies leonis et in quarto facies aquilae 15 et elevata sunt cherubin ipsum est animal quod videram iuxta flumen Chobar 16 cumque ambularent cherubin ibant pariter et rotae iuxta ea et cum levarent cherubin alas suas ut exaltarentur de terra non residebant rotae sed et ipsae iuxta erant 17 stantibus illis stabant et cum elevatis elevabantur spiritus enim vitae erat in eis 18 et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubin 19 et elevantia cherubin alas suas exaltata sunt a terra coram me et illis egredientibus rotae quoque subsecutae sunt et stetit in introitu portae domus Domini orientalis et gloria Dei Israhel erat super ea 20 ipsum est animal quod vidi subter Deum Israhel iuxta fluvium Chobar et intellexi quia cherubin essent 21 quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum 22 et similitudo vultuum eorum ipsi vultus quos videram iuxta fluvium Chobar et intuitus eorum et impetus singulorum ante faciem suam ingredi

Ezekiel 40:39-42

39 et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde ut immoletur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto 40 et ad latus exterius quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem duae mensae et ad latus alterum ante vestibulum portae duae mensae 41 quattuor mensae hinc et quattuor mensae inde per latera portae octo mensae erunt super quas immolabunt 42 quattuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris extructae longitudine cubiti unius et dimidii et latitudine cubiti unius et dimidii et altitudine cubiti unius super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima

Zechariah 4:2

2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius

Zechariah 4:11

11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius

Malachi 1:12

12 et vos polluistis illud in eo quod dicitis mensa Domini contaminata est et quod superponitur contemptibile est cum igni qui illud devorat

Matthew 5:15

15 neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt

Matthew 23:19

19 caeci quid enim maius est donum an altare quod sanctificat donum

Luke 1:9-10

9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini 10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi

John 1:4-9

4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum 5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt 6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes 7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum 8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine 9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum

John 1:14

14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis

John 1:16

16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia

John 1:51

51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis

John 3:34

34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum

Acts 9:15

15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel

Romans 3:25

25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum

1 Corinthians 9:27

27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar

2 Corinthians 1:21-22

21 qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos Deus 22 et qui signavit nos et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris

2 Corinthians 3:18

18 nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

Galatians 4:4

4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege

Ephesians 3:10

10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei

Philippians 2:15

15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo

Philippians 3:8

8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam

Colossians 1:27

27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae

Colossians 3:5

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus

1 Timothy 3:16

16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria

2 Timothy 2:20

20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam

Titus 2:14

14 qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum

Hebrews 1:14

14 nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis

Hebrews 5:7

7 qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum qui possit salvum illum a morte facere cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia

Hebrews 7:25

25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis

Hebrews 9:2

2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta

Hebrews 9:5

5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula

Hebrews 13:10

10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt

1 Peter 1:7

7 ut probatum vestrae fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi

1 Peter 1:12

12 quibus revelatum est quia non sibi ipsis vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vos Spiritu Sancto misso de caelo in quae desiderant angeli prospicere

1 Peter 1:18-19

18 scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis 19 sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et inmaculati Christi

1 Peter 2:5

5 et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritalis sacerdotium sanctum offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum

1 John 2:2

2 et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

1 John 2:20

20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia

1 John 2:27

27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo

Revelation 1:12-2:5

12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea

Revelation 1:12

12 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum et conversus vidi septem candelabra aurea

Revelation 1:20-2:1

20 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiae sunt

Revelation 4:5

5 et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quae sunt septem spiritus Dei

Revelation 5:5

5 et unus de senioribus dicit mihi ne fleveris ecce vicit leo de tribu Iuda radix David aperire librum et septem signacula eius

Revelation 8:3-4

3 et alius angelus venit et stetit ante altare habens turibulum aureum et data sunt illi incensa multa ut daret orationibus sanctorum omnium super altare aureum quod est ante thronum 4 et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.