Exodus 29:36 Cross References - Vulgate

36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum mundabisque altare cum immolaris expiationis hostiam et ungues illud in sanctificationem

Exodus 29:10-14

10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius 11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii 12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius 13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare 14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit

Exodus 30:26

26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti

Exodus 30:28-29

28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent 29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur

Exodus 40:9-11

9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 10 altare holocausti et omnia vasa eius 11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum

Leviticus 8:10-11

10 tulit et unctionis oleum quo levit tabernaculum cum omni supellectili sua 11 cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus unxit illud et omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo

Leviticus 16:16-19

16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum 17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur 18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum 19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel

Leviticus 16:27

27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum

Numbers 7:1

1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius

Ezekiel 43:25

25 septem diebus facies hircum pro peccato cotidie et vitulum de armento et arietem de pecoribus inmaculatos offerent

Ezekiel 43:27

27 expletis autem diebus in die octava et ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et quae pro pace offerunt et placatus ero vobis ait Dominus Deus

Ezekiel 48:18-20

18 quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii decem milia in orientem et decem milia ad occidentem erunt sicut primitiae sanctuarii et erunt fruges eius in panes his qui serviunt civitati 19 servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel 20 omnes primitiae viginti quinque milium per viginti quinque milia in quadrum separabuntur in primitias sanctuarii et possessionem civitatis

Hebrews 9:22-23

22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio 23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis

Hebrews 10:11

11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.