Exodus 29:10-14

Vulgate(i) 10 adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii eius manus super caput illius 11 et mactabis eum in conspectu Domini iuxta ostium tabernaculi testimonii 12 sumptumque de sanguine vituli pones super cornua altaris digito tuo reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius 13 sumes et adipem totum qui operit intestina et reticulum iecoris ac duos renes et adipem qui super eos est et offeres incensum super altare 14 carnes vero vituli et corium et fimum conbures foris extra castra eo quod pro peccato sit