Exodus 22:1 Cross References - Vulgate

1 si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove

Leviticus 6:1-6

1 locutus est Dominus ad Mosen dicens 2 anima quae peccaverit et contempto Domino negaverit depositum proximo suo quod fidei eius creditum fuerat vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit 3 sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit et quodlibet aliud ex pluribus fecerit in quibus peccare solent homines 4 convicta delicti reddet 5 omnia quae per fraudem voluit obtinere integra et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat 6 pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti

Numbers 5:7

7 confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint

2 Samuel 12:6

6 ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit

Proverbs 6:31

31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet

Proverbs 14:4

4 ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis

Luke 19:8

8 stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.