Exodus 16:1 Cross References - Vulgate

1 profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israhel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti

Exodus 15:27

27 venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquas

Exodus 17:1

1 igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo

Numbers 33:10-12

10 sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro 11 castrametati sunt in deserto Sin 12 unde egressi venerunt in Dephca

Ezekiel 30:15-16

15 et effundam indignationem meam super Pelusium robur Aegypti et interficiam multitudinem Alexandriae 16 et dabo ignem in Aegypto quasi parturiens dolebit Pelusium et Alexandria erit dissipata et in Memphis angustiae cotidianae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.