Ecclesiastes 2:18 Cross References - Vulgate

18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me

1 Kings 11:11-13

11 dixit itaque Dominus Salomoni quia habuisti hoc apud te et non custodisti pactum meum et praecepta mea quae mandavi tibi disrumpens scindam regnum tuum et dabo illud servo tuo 12 verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum de manu filii tui scindam illud 13 nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi

Psalms 17:14

14 a viris manus tuae Domine qui mortui sunt in profundo quorum pars in vita et quorum de absconditis tuis replesti ventrem qui satiabuntur filiis et dimittent reliquias suas parvulis eorum

Psalms 39:6

6 tantum in imagine ambulat homo tantum frustra turbatur congregat et ignorat cui dimittat ea

Psalms 49:10

10 et non videbit interitum cum viderit sapientes morientes simul insipiens et indoctus peribunt et derelinquent alienis divitias suas

Ecclesiastes 1:3

3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole

Ecclesiastes 1:13

13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea

Ecclesiastes 2:4-9

4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas 5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus 6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium 7 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem 8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda 9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum

Ecclesiastes 2:26

26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis

Ecclesiastes 4:3

3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt

Ecclesiastes 5:13-14

13 est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui 14 pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit

Ecclesiastes 5:18

18 hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius

Ecclesiastes 9:9

9 perfruere vita cum uxore quam diligis cunctis diebus vitae instabilitatis tuae qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae haec est enim pars in vita et in labore tuo quod laboras sub sole

Luke 12:20

20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

Luke 16:27-28

27 et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei 28 habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum

Acts 20:29-30

29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi 30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

1 Corinthians 3:10

10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.