Ecclesiastes 2:1 Cross References - Vulgate

1 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas

Genesis 11:3-4

3 dixitque alter ad proximum suum venite faciamus lateres et coquamus eos igni habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cemento 4 et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras

Genesis 11:7

7 venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui

2 Kings 5:5

5 dixitque ei rex Syriae vade et mittam litteras ad regem Israhel qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum

Psalms 10:6

6 loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo

Psalms 14:1

1 victori David dixit stultus in corde suo non est Deus

Psalms 27:8

8 tibi dixit cor meum quaesivit vultus meus faciem tuam Domine et requiram

Psalms 30:6-7

6 ego autem dixi in abundantia mea non commovebor in sempiternum 7 Domine in voluntate tua posuisti monti meo fortitudinem abscondisti faciem tuam et factus sum conturbatus

Ecclesiastes 1:16-17

16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit 17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus

Ecclesiastes 2:15

15 et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas

Ecclesiastes 3:17-18

17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit 18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis

Ecclesiastes 7:4

4 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia

Ecclesiastes 8:15

15 laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole

Ecclesiastes 11:9

9 laetare ergo iuvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium

Isaiah 5:5

5 et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae auferam sepem eius et erit in direptionem diruam maceriam eius et erit in conculcationem

Isaiah 50:5

5 Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii

Isaiah 50:11

11 ecce omnes vos accendentes ignem accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri et in flammis quas succendistis de manu mea factum est hoc vobis in doloribus dormietis

Luke 12:19

19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare

Luke 16:19

19 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide

Luke 16:23

23 elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius

Titus 3:3

3 eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem

James 4:13

13 ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus

James 5:1

1 age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis

James 5:5

5 epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis

Revelation 18:7-8

7 quantum glorificavit se et in deliciis fuit tantum date illi tormentum et luctum quia in corde suo dicit sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo 8 ideo in una die venient plagae eius mors et luctus et fames et igni conburetur quia fortis est Deus qui iudicavit illam

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.