Ecclesiastes 1:1 Cross References - Vulgate

1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem

1 Kings 11:42-43

42 dies autem quos regnavit Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta anni sunt 43 dormivitque Salomon cum patribus suis et sepultus est in civitate David patris sui regnavitque Roboam filius eius pro eo

2 Chronicles 9:30

30 regnavit autem Salomon in Hierusalem super omnem Israhel quadraginta annis

2 Chronicles 10:17-19

17 super filios autem Israhel qui habitabant in civitatibus Iuda regnavit Roboam 18 misitque rex Roboam Aduram qui praeerat tributis et lapidaverunt eum filii Israhel et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem 19 recessitque Israhel a domo David usque ad diem hanc

Nehemiah 6:7

7 et prophetas posueris qui praedicent de te in Hierusalem dicentes rex in Iudaea est auditurus est rex verba haec idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter

Psalms 40:9

9 adnuntiavi iustum in ecclesia multa ecce labia mea non prohibebo Domine tu nosti

Ecclesiastes 1:12

12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem

Ecclesiastes 7:27

27 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem

Ecclesiastes 12:8-10

8 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes omnia vanitas 9 cumque esset sapientissimus Ecclesiastes docuit populum et enarravit quae fecerit et investigans conposuit parabolas multas 10 quaesivit verba utilia et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos

Isaiah 61:1

1 spiritus Domini super me eo quod unxerit Dominus me ad adnuntiandum mansuetis misit me ut mederer contritis corde et praedicarem captivis indulgentiam et clausis apertionem

Jonah 3:2

2 surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te

2 Peter 2:5

5 et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducens

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.