Deuteronomy 28:14 Cross References - Vulgate

14 ac non declinaveris ab eis nec ad dextram nec ad sinistram nec secutus fueris deos alienos neque colueris eos

Deuteronomy 5:32

32 custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistram

Deuteronomy 11:16

16 cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos

Deuteronomy 11:26-28

26 en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem 27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis 28 maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis

Joshua 23:6

6 tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram

2 Kings 22:2

2 fecitque quod placitum erat coram Domino et ambulavit per omnes vias David patris sui non declinavit ad dextram sive ad sinistram

Proverbs 4:26-27

26 dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur 27 ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a malo

Isaiah 30:21

21 et aures tuae audient verbum post tergum monentis haec via ambulate in ea neque ad dexteram neque ad sinistram

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.