Deuteronomy 11:26-28

Vulgate(i) 26 en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem 27 benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri quae ego praecipio vobis 28 maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis