Acts 24:27 Cross References - Vulgate

27 biennio autem expleto accepit successorem Felix Porcium Festum volens autem gratiam praestare Iudaeis Felix reliquit Paulum vinctum

Exodus 23:2

2 non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies

Proverbs 29:25

25 qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino sublevabitur

Mark 15:15

15 Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur

Luke 23:24-25

24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum 25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum

Acts 12:3

3 videns autem quia placeret Iudaeis adposuit adprehendere et Petrum erant autem dies azymorum

Acts 23:35

35 audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum

Acts 25:1

1 Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea

Acts 25:4

4 Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum

Acts 25:9

9 Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me

Acts 25:14

14 et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus

Acts 26:24-25

24 haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt 25 at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor

Acts 26:32

32 Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem

Acts 28:30

30 mansit autem biennio toto in suo conducto et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum

Galatians 1:10

10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.