Acts 24:26 Cross References - Vulgate

26 simul et sperans quia pecunia daretur a Paulo propter quod et frequenter accersiens eum loquebatur cum eo

Exodus 23:8

8 nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum

Deuteronomy 16:19

19 nec in alteram partem declinent non accipies personam nec munera quia munera excaecant oculos sapientium et mutant verba iustorum

1 Samuel 8:3

3 et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium

1 Samuel 12:3

3 loquimini de me coram Domino et coram christo eius utrum bovem cuiusquam tulerim an asinum si quempiam calumniatus sum si oppressi aliquem si de manu cuiusquam munus accepi et contemnam illud hodie restituamque vobis

2 Chronicles 19:7

7 sit timor Domini vobiscum et cum diligentia cuncta facite non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum

Job 15:34

34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt

Psalms 26:9-10

9 ne auferas cum peccatoribus animam meam cum viris sanguinum vitam meam 10 in quorum manibus scelus est et dextera eorum repleta est muneribus

Proverbs 17:8

8 gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se verterit prudenter intellegit

Proverbs 17:23

23 munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii

Proverbs 19:6

6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti

Proverbs 29:4

4 rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam

Isaiah 1:23

23 principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos

Isaiah 33:15

15 qui ambulat in iustitiis et loquitur veritates qui proicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum

Isaiah 56:11

11 et canes inpudentissimi nescierunt saturitatem ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam omnes in viam suam declinaverunt unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum

Ezekiel 22:27

27 principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra

Ezekiel 33:31

31 et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum

Hosea 4:18

18 separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius

Hosea 12:7-8

7 Chanaan in manu eius statera dolosa calumniam dilexit 8 et dixit Ephraim verumtamen dives effectus sum inveni idolum mihi omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi

Amos 2:6-7

6 haec dicit Dominus super tribus sceleribus Israhel et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento iustum et pauperem pro calciamentis 7 qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinant et filius ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum

Micah 3:11

11 principes eius in muneribus iudicabant et sacerdotes eius in mercede docebant et prophetae eius in pecunia divinabant et super Dominum requiescebant dicentes numquid non Dominus in medio nostrum non venient super nos mala

Micah 7:3

3 malum manuum suarum dicunt bonum princeps postulat et iudex in reddendo est et magnus locutus est desiderium animae suae et conturbaverunt eam

Acts 24:2-3

2 et citato Paulo coepit accusare Tertullus dicens cum in multa pace agamus per te et multa corrigantur per tuam providentiam 3 semper et ubique suscipimus optime Felix cum omni gratiarum actione

Acts 24:17

17 post annos autem plures elemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes et vota

1 Corinthians 6:9

9 an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri

Ephesians 5:5-6

5 hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut inmundus aut avarus quod est idolorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei 6 nemo vos seducat inanibus verbis propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae

1 Timothy 6:9-10

9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis

2 Peter 2:3

3 et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitat

2 Peter 2:14-15

14 oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii 15 derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.