Acts 21:32 Cross References - Vulgate

32 qui statim adsumptis militibus et centurionibus decucurrit ad illos qui cum vidissent tribunum et milites cessaverunt percutere Paulum

Isaiah 3:15

15 quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum

Acts 5:40

40 et convocantes apostolos caesis denuntiaverunt ne loquerentur in nomine Iesu et dimiserunt eos

Acts 18:17

17 adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat

Acts 22:19

19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te

Acts 23:23-24

23 et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis 24 et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem

Acts 23:27

27 virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est

Acts 24:6

6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.