Acts 21:31 Cross References - Vulgate

31 quaerentibus autem eum occidere nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Hierusalem

1 Kings 1:41

41 audivit autem Adonias et omnes qui invitati fuerant ab eo iamque convivium finitum erat sed et Ioab audita voce tubae ait quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis

Matthew 26:5

5 dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo

Mark 14:2

2 dicebant enim non in die festo ne forte tumultus fieret populi

John 16:2

2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo

John 18:12

12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum

Acts 10:1

1 vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius centurio cohortis quae dicitur Italica

Acts 17:5

5 zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum

Acts 19:40

40 nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius

Acts 21:38

38 nonne tu es Aegyptius qui ante hos dies tumultum concitasti et eduxisti in desertum quattuor milia virorum sicariorum

Acts 22:22

22 audiebant autem eum usque ad hoc verbum et levaverunt vocem suam dicentes tolle de terra eiusmodi non enim fas est eum vivere

Acts 23:17

17 vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi

Acts 24:6

6 qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus

Acts 24:22

22 distulit autem illos Felix certissime sciens de via dicens cum tribunus Lysias descenderit audiam vos

Acts 25:23

23 altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus

Acts 26:9-10

9 et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere 10 quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam

2 Corinthians 11:23-33

23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter 24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi 25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui 26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus 27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate 28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum 29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror 30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor 31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior 32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.