3 John 1:14 Cross References - Vulgate

14 { spero autem protinus te videre et os ad os loquemur <1-15> pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen}

Genesis 43:23

23 at ille respondit pax vobiscum nolite timere Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris nam pecuniam quam dedistis mihi probatam ego habeo eduxitque ad eos Symeon

Daniel 4:1

1 Nabuchodonosor rex omnibus populis gentibus et linguis quae habitant in universa terra pax vobis multiplicetur

Romans 16:1-16

1 commendo autem vobis Phoebem sororem nostram quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi 3 salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu 4 qui pro anima mea suas cervices subposuerunt quibus non solus ego gratias ago sed et cunctae ecclesiae gentium 5 et domesticam eorum ecclesiam salutate Ephaenetum dilectum mihi qui est primitivus Asiae in Christo 6 salutate Mariam quae multum laboravit in vobis 7 salutate Andronicum et Iuniam cognatos et concaptivos meos qui sunt nobiles in apostolis qui et ante me fuerunt in Christo 8 salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino 9 salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo et Stachyn dilectum meum 10 salutate Apellen probum in Christo 11 salutate eos qui sunt ex Aristoboli salutate Herodionem cognatum meum salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino 12 salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino salutate Persidam carissimam quae multum laboravit in Domino 13 salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam 14 salutate Asyncritum Flegonta Hermen Patrobam Hermam et qui cum eis sunt fratres 15 salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos 16 salutate invicem in osculo sancto salutant vos omnes ecclesiae Christi

Galatians 5:16

16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis

Ephesians 6:23

23 pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo

1 Peter 5:14

14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.