2 Samuel 11:1 Cross References - Vulgate

1 factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israhel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem

Deuteronomy 3:11

11 solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus

2 Samuel 12:26-28

26 igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam 27 misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum 28 nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoria

1 Kings 20:22

22 accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te

1 Kings 20:26

26 igitur postquam annus transierat recensuit Benadad Syros et ascendit in Afec ut pugnaret contra Israhel

1 Chronicles 20:1

1 factum est autem post anni circulum eo tempore quo solent reges ad bella procedere congregavit Ioab exercitum et robur militiae et vastavit terram filiorum Ammon perrexitque et obsedit Rabba porro David manebat in Hierusalem quando Ioab percussit Rabba et destruxit eam

2 Chronicles 36:10

10 cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex qui et adduxerunt eum in Babylonem asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini regem vero constituit Sedeciam fratrem eius super Iudam et Hierusalem

Ecclesiastes 3:8

8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis

Ezekiel 21:20

20 viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon et ad Iudam in Hierusalem munitissimam

Zechariah 14:3

3 et egredietur Dominus et proeliabitur contra gentes illas sicut proeliatus est in die certaminis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.