2 Kings 14:1 Cross References - Vulgate

1 anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda

2 Kings 13:10

10 anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda regnavit Ioas filius Ioachaz super Israhel in Samaria sedecim annis

2 Kings 14:15

15 reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israhel

1 Chronicles 3:12

12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham

2 Chronicles 25:1-4

1 viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset et viginti novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de Hierusalem 2 fecitque bonum in conspectu Domini verumtamen non in corde perfecto 3 cumque roboratum sibi videret imperium iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum 4 sed filios eorum non interfecit sicut scriptum est in libro legis Mosi ubi praecepit Dominus dicens non occidentur patres pro filiis neque filii pro patribus suis sed unusquisque in suo peccato morietur

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.