2 John 1:1 Cross References - Vulgate

1 senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem

Luke 1:3

3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile

John 8:32

32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos

Galatians 2:5

5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas evangelii permaneat apud vos

Galatians 2:14

14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare

Galatians 3:1

1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus

Galatians 5:7

7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire

Ephesians 1:4-5

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate 5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae

Colossians 1:5

5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii

1 Thessalonians 1:3-4

3 memores operis fidei vestrae et laboris et caritatis et sustinentiae spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum 4 scientes fratres dilecti a Deo electionem vestram

2 Thessalonians 2:13-14

13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis 14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi

1 Timothy 2:4

4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire

Hebrews 10:26

26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia

1 Peter 1:2

2 secundum praescientiam Dei Patris in sanctificatione Spiritus in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi gratia vobis et pax multiplicetur

1 Peter 1:22-23

22 animas vestras castificantes in oboedientia caritatis in fraternitatis amore simplici ex corde invicem diligite adtentius 23 renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis

1 Peter 5:1

1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator

1 John 2:21

21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est

1 John 3:18

18 filioli non diligamus verbo nec lingua sed opere et veritate

2 John 1:2-3

2 propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum 3 sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate

2 John 1:5

5 et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum

2 John 1:13-3 John 1:15

13 salutant te filii sororis tuae electae

3 John 1:13-15

13 multa habui scribere tibi sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi 14 { spero autem protinus te videre et os ad os loquemur <1-15> pax tibi salutant te amici saluta amicos per nomen}

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.