2 Chronicles 30:1 Cross References - Vulgate

1 misit quoque Ezechias ad omnem Israhel et Iudam scripsitque epistulas ad Ephraim et Manassem ut venirent ad domum Domini in Hierusalem et facerent phase Domino Deo Israhel

Exodus 12:3-20

3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas 4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni 5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum 6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam 7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum 8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus 9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis 10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis 11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini 12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus 13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti 14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno 15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum 16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent 17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo 18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam 19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae 20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

Deuteronomy 16:2-6

2 immolabisque phase Domino Deo tuo de ovibus et de bubus in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi 3 non comedes in eo panem fermentatum septem diebus comedes absque fermento adflictionis panem quoniam in pavore egressus es de Aegypto ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto omnibus diebus vitae tuae 4 non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus et non manebit de carnibus eius quod immolatum est vesperi in die primo mane 5 non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum quas Dominus Deus tuus daturus est tibi 6 sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus ut habitet nomen eius ibi immolabis phase vesperi ad solis occasum quando egressus es de Aegypto

2 Chronicles 11:13

13 sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israhel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis

2 Chronicles 11:16

16 sed et de cunctis tribubus Israhel quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israhel venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum

2 Chronicles 25:7

7 venit autem homo Dei ad illum et ait o rex ne egrediatur tecum exercitus Israhel non est enim Dominus cum Israhel et cunctis filiis Ephraim

2 Chronicles 30:10-11

10 igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque Zabulon illis inridentibus et subsannantibus eos 11 attamen quidam viri ex Aser et Manasse et Zabulon adquiescentes consilio venerunt Hierusalem

2 Chronicles 35:6

6 et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparate

Hosea 5:4

4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt

Hosea 7:8-9

8 Ephraim in populis ipse commiscebatur Ephraim factus est subcinericius qui non reversatur 9 comederunt alieni robur eius et ipse nescivit sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit

Hosea 11:8

8 quomodo dabo te Ephraim protegam te Israhel quomodo dabo te sicut Adama ponam te ut Seboim conversum est in me cor meum pariter conturbata est paenitudo mea

1 Corinthians 5:7-8

7 expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.