1 Timothy 6:1 Cross References - Vulgate

1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur

Genesis 13:7-8

7 unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Loth eo autem tempore Chananeus et Ferezeus habitabant in illa terra 8 dixit ergo Abram ad Loth ne quaeso sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos fratres enim sumus

Genesis 16:9

9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius

Genesis 24:2

2 dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum

Genesis 24:12

12 Domine Deus domini mei Abraham occurre obsecro hodie mihi et fac misericordiam cum domino meo Abraham

Genesis 24:27

27 dicens benedictus Dominus Deus domini mei Abraham qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo et recto me itinere perduxit in domum fratris domini mei

Genesis 24:35-67

35 et Dominus benedixit domino meo valde magnificatusque est et dedit ei oves et boves argentum et aurum servos et ancillas camelos et asinos 36 et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat 37 et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito 38 sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo 39 ego vero respondi domino meo quid si noluerit venire mecum mulier 40 Dominus ait in cuius conspectu ambulo mittet angelum suum tecum et diriget viam tuam accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea et de domo patris mei 41 innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi 42 veni ergo hodie ad fontem et dixi Domine Deus domini mei Abraham si direxisti viam meam in qua nunc ambulo 43 ecce sto iuxta fontem aquae et virgo quae egredietur ad hauriendam aquam audierit a me da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua 44 et dixerit mihi et tu bibe et camelis tuis hauriam ipsa est mulier quam praeparavit Dominus filio domini mei 45 dum haec mecum tacitus volverem apparuit Rebecca veniens cum hydria quam portabat in scapula descenditque ad fontem et hausit aquam et aio ad eam da mihi paululum bibere 46 quae festina deposuit hydriam de umero et dixit mihi et tu bibe et camelis tuis potum tribuam bibi et adaquavit camelos 47 interrogavique eam et dixi cuius es filia quae respondit filia Bathuelis sum filii Nahor quem peperit illi Melcha suspendi itaque inaures ad ornandam faciem eius et armillas posui in manibus 48 pronusque adoravi Dominum benedicens Domino Deo domini mei Abraham qui perduxisset me recto itinere ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius 49 quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo indicate mihi sin autem aliud placet et hoc dicite ut vadam ad dextram sive ad sinistram 50 responderunt Laban et Bathuel a Domino egressus est sermo non possumus extra placitum eius quicquam aliud tecum loqui 51 en Rebecca coram te est tolle eam et proficiscere et sit uxor filii domini tui sicut locutus est Dominus 52 quod cum audisset puer Abraham adoravit in terra Dominum 53 prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit 54 initoque convivio vescentes pariter et bibentes manserunt ibi surgens autem mane locutus est puer dimittite me ut vadam ad dominum meum 55 responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur 56 nolite ait me retinere quia Dominus direxit viam meam dimittite me ut pergam ad dominum meum 57 dixerunt vocemus puellam et quaeramus ipsius voluntatem 58 cumque vocata venisset sciscitati sunt vis ire cum homine isto quae ait vadam 59 dimiserunt ergo eam et nutricem illius servumque Abraham et comites eius 60 inprecantes prospera sorori suae atque dicentes soror nostra es crescas in mille milia et possideat semen tuum portas inimicorum suorum 61 igitur Rebecca et puellae illius ascensis camelis secutae sunt virum qui festinus revertebatur ad dominum suum 62 eo tempore Isaac deambulabat per viam quae ducit ad puteum cuius nomen est Viventis et videntis habitabat enim in terra australi 63 et egressus fuerat ad meditandum in agro inclinata iam die cumque levasset oculos vidit camelos venientes procul 64 Rebecca quoque conspecto Isaac descendit de camelo 65 et ait ad puerum quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis dixit ei ipse est dominus meus at illa tollens cito pallium operuit se 66 servus autem cuncta quae gesserat narravit Isaac 67 qui introduxit eam in tabernaculum Sarrae matris suae et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret

Deuteronomy 28:48

48 servies inimico tuo quem inmittet Dominus tibi in fame et siti et nuditate et omnium penuria et ponet iugum ferreum super cervicem tuam donec te conterat

2 Samuel 12:14

14 verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morietur

2 Kings 5:2-3

2 porro de Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israhel puellam parvulam quae erat in obsequio uxoris Naaman 3 quae ait ad dominam suam utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria profecto curasset eum a lepra quam habet

2 Kings 5:13

13 accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei pater si rem grandem dixisset tibi propheta certe facere debueras quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis

Nehemiah 9:5

5 et dixerunt Levitae Iosue et Cedmihel Bonni Asebia Serebia Odoia Sebna Fataia surgite benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude

Isaiah 47:6

6 iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde

Isaiah 52:5

5 et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores eius inique agunt dicit Dominus et iugiter tota die nomen meum blasphematur

Isaiah 58:6

6 nonne hoc est magis ieiunium quod elegi dissolve conligationes impietatis solve fasciculos deprimentes dimitte eos qui confracti sunt liberos et omne onus disrumpe

Ezekiel 36:20

20 et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis populus Domini iste est et de terra eius egressi sunt

Ezekiel 36:23

23 et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis

Malachi 1:6

6 filius honorat patrem et servus dominum suum si ergo pater ego sum ubi est honor meus et si dominus ego sum ubi est timor meus dicit Dominus exercituum ad vos o sacerdotes qui despicitis nomen meum et dixistis in quo despeximus nomen tuum

Matthew 11:9

9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam

Matthew 11:30

30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est

Luke 17:1

1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt

Acts 10:7

7 et cum discessisset angelus qui loquebatur illi vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant

Acts 10:22

22 qui dixerunt Cornelius centurio vir iustus et timens Deum et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam et audire verba abs te

Acts 15:10

10 nunc ergo quid temptatis Deum inponere iugum super cervicem discipulorum quod neque patres nostri neque nos portare potuimus

Romans 2:24

24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est

1 Corinthians 7:21-22

21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere 22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi

1 Corinthians 10:32

32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei

Galatians 5:1

1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri

Ephesians 6:5-8

5 servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo 6 non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo 7 cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus 8 scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber

Colossians 3:22-25

22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum 23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus 24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite 25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio

1 Timothy 5:14

14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia

Titus 2:5

5 prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei

Titus 2:8-10

8 verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis 9 servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes 10 non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus

1 Peter 2:12

12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam ut in eo quod detractant de vobis tamquam de malefactoribus ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis

1 Peter 2:17-20

17 omnes honorate fraternitatem diligite Deum timete regem honorificate 18 servi subditi in omni timore dominis non tantum bonis et modestis sed etiam discolis 19 haec est enim gratia si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias patiens iniuste 20 quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis sed si benefacientes et patientes sustinetis haec est gratia apud Deum

1 Peter 3:16

16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.