1 Timothy 2:15 Cross References - Vulgate

15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate

Genesis 3:15-16

15 inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius ipsa conteret caput tuum et tu insidiaberis calcaneo eius 16 mulieri quoque dixit multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui

Isaiah 7:14

14 propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitis nomen eius Emmanuhel

Isaiah 9:6

6 parvulus enim natus est nobis filius datus est nobis et factus est principatus super umerum eius et vocabitur nomen eius Admirabilis consiliarius Deus fortis Pater futuri saeculi Princeps pacis

Jeremiah 31:22

22 usquequo deliciis dissolveris filia vaga quia creavit Dominus novum super terram femina circumdabit virum

Matthew 1:21-25

21 pariet autem filium et vocabis nomen eius Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum 22 hoc autem totum factum est ut adimpleretur id quod dictum est a Domino per prophetam dicentem 23 ecce virgo in utero habebit et pariet filium et vocabunt nomen eius Emmanuhel quod est interpretatum Nobiscum Deus 24 exsurgens autem Ioseph a somno fecit sicut praecepit ei angelus Domini et accepit coniugem suam 25 et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum et vocavit nomen eius Iesum

Luke 2:7

7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio

Luke 2:10-11

10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David

Galatians 4:4-5

4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum factum ex muliere factum sub lege 5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus

1 Timothy 1:5

5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta

1 Timothy 1:14

14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu

1 Timothy 2:9

9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa

Titus 2:12

12 erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo

1 Peter 4:7

7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.