1 Timothy 2:1 Cross References - Vulgate

1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus

Genesis 18:23-32

23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio 24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo 25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium 26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos 27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis 28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque 29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta 30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta 31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti 32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem

1 Kings 8:41-43

41 insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israhel cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum 42 extentum ubique cum venerit ergo et oraverit in loco hoc 43 tu exaudies in caelo in firmamento habitaculi tui et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere sicut populus tuus Israhel et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi

Psalms 67:1-4

1 ut nota fiat in terra via tua in universis gentibus salus tua 2 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 3 laetentur et laudent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentium quae in terra sunt ductor es sempiternus 4 confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes

Psalms 72:19

19 canticum Asaph attamen bonus est Israhel Deus his qui mundo sunt corde

Matthew 6:9-10

9 sic ergo vos orabitis Pater noster qui in caelis es sanctificetur nomen tuum 10 veniat regnum tuum fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra

Acts 17:30

30 et tempora quidem huius ignorantiae despiciens Deus nunc adnuntiat hominibus ut omnes ubique paenitentiam agant

Romans 1:8

8 primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo

Romans 6:17

17 gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estis

1 Corinthians 15:3

3 tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

2 Corinthians 8:6

6 ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam

Ephesians 3:13

13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra

Ephesians 5:20

20 gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri

Philippians 1:3

3 gratias ago Deo meo in omni memoria vestri

1 Thessalonians 3:12

12 vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis

2 Thessalonians 1:3

3 gratias agere debemus Deo semper pro vobis fratres ita ut dignum est quoniam supercrescit fides vestra et abundat caritas uniuscuiusque omnium vestrum in invicem

1 Timothy 2:4

4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire

1 Timothy 5:5

5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die

2 Timothy 2:24

24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem

Titus 2:11

11 apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus

Titus 3:2

2 neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines

Hebrews 6:11

11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem

James 5:16

16 confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.