1 John 2:18 Cross References - Vulgate

18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est

Matthew 24:5

5 multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent

Matthew 24:11

11 et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos

Matthew 24:24

24 surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi

Mark 13:6

6 multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent

Mark 13:21-22

21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis 22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos

John 21:5

5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non

Acts 20:29-30

29 ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi 30 et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se

2 Thessalonians 2:3-12

3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis 4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus 5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis 6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore 7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat 8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui 9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus 10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent 11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio 12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

1 Timothy 4:1-3

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum 2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam 3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem

2 Timothy 3:1-6

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa 2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti 3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate 4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei 5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita 6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis

2 Timothy 4:3-4

3 erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus 4 et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur

Hebrews 1:2

2 novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula

1 Peter 1:5

5 qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem paratam revelari in tempore novissimo

1 Peter 1:20

20 praecogniti quidem ante constitutionem mundi manifestati autem novissimis temporibus propter vos

2 Peter 2:1

1 fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem

2 Peter 3:3

3 hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes

1 John 2:22

22 quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium

1 John 4:1

1 carissimi nolite omni spiritui credere sed probate spiritus si ex Deo sint quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum

1 John 4:3

3 et omnis spiritus qui solvit Iesum ex Deo non est et hoc est antichristi quod audistis quoniam venit et nunc iam in mundo est

2 John 1:7

7 quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus

Jude 1:18

18 quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.