1 Corinthians 9:10 Cross References - Vulgate

10 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi

Matthew 24:22

22 et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi

Luke 17:7-8

7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe 8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes

John 4:35-38

35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem 36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit 37 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit 38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis

Romans 4:23-24

23 non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi 24 sed et propter nos quibus reputabitur credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis

Romans 15:4

4 quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus

1 Corinthians 3:9

9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis

2 Corinthians 4:15

15 omnia enim propter vos ut gratia abundans per multos gratiarum actione abundet in gloriam Dei

2 Timothy 2:6

6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.