1 Corinthians 9:1 Cross References - Vulgate

1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino

Acts 9:3

3 et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco et subito circumfulsit eum lux de caelo

Acts 9:5

5 qui dixit quis es Domine et ille ego sum Iesus quem tu persequeris

Acts 9:15

15 dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel

Acts 9:17

17 et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Iesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto

Acts 13:2

2 ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos

Acts 14:4

4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis

Acts 14:14

14 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes

Acts 16:17-18

17 haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutis 18 hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem hora

Acts 18:8-11

8 Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur 9 dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas 10 propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate 11 sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei

Acts 22:6-8

6 factum est autem eunte me et adpropinquante Damasco media die subito de caelo circumfulsit me lux copiosa 7 et decidens in terram audivi vocem dicentem mihi Saule Saule quid me persequeris 8 ego autem respondi quis es Domine dixitque ad me ego sum Iesus Nazarenus quem tu persequeris

Acts 22:14-21

14 at ille dixit Deus patrum nostrorum praeordinavit te ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti 16 et nunc quid moraris exsurge baptizare et ablue peccata tua invocato nomine ipsius 17 factum est autem revertenti mihi in Hierusalem et oranti in templo fieri me in stupore mentis 18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me 19 et ego dixi Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem et caedens per synagogas eos qui credebant in te 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui ego adstabam et consentiebam et custodiebam vestimenta interficientium illum 21 et dixit ad me vade quoniam ego in nationes longe mittam te

Acts 23:11

11 sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari

Acts 26:16-18

16 sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi 17 eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te 18 aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me

Romans 1:1

1 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei

Romans 1:5

5 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius

Romans 11:13

13 vobis enim dico gentibus quamdiu quidem ego sum gentium apostolus ministerium meum honorificabo

1 Corinthians 1:1

1 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater

1 Corinthians 3:6

6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit

1 Corinthians 4:14-15

14 non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo 15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui

1 Corinthians 9:2-3

2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino 3 mea defensio apud eos qui me interrogant haec est

1 Corinthians 9:19

19 nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem

1 Corinthians 15:8-9

8 novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi 9 ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

2 Corinthians 6:1

1 adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

2 Corinthians 11:5

5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis

2 Corinthians 12:11-12

11 factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sum 12 signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibus

Galatians 1:1

1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis

Galatians 1:15-17

15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam 16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini 17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum

Galatians 2:7-8

7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium praeputii sicut Petro circumcisionis 8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes

Galatians 5:1

1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri

1 Thessalonians 2:6

6 nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis 7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate

2 Timothy 1:11

11 in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium

Titus 1:1-3

1 Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est 2 in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia 3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.