1 Corinthians 6:13 Cross References - Vulgate

13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori

Matthew 15:17

17 non intellegitis quia omne quod in os intrat in ventrem vadit et in secessum emittitur

Matthew 15:20

20 haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem

Mark 7:19

19 quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas

John 6:27

27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus

John 6:49

49 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur

Romans 6:12

12 non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eius

Romans 7:4

4 itaque fratres mei et vos mortificati estis legi per corpus Christi ut sitis alterius qui ex mortuis resurrexit ut fructificaremus Deo

Romans 12:1

1 obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum

Romans 14:7-9

7 nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur 8 sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus 9 in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur

Romans 14:17

17 non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto

1 Corinthians 3:16

16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis

1 Corinthians 6:15

15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit

1 Corinthians 6:19

19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri

1 Corinthians 10:3-5

3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

2 Corinthians 5:15

15 et pro omnibus mortuus est ut et qui vivunt iam non sibi vivant sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit

2 Corinthians 11:2

2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo

Ephesians 5:23

23 quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiae ipse salvator corporis

Colossians 2:22-23

22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum 23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

1 Thessalonians 4:3-7

3 haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra 4 ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore 5 non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum 6 ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus 7 non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.