1 Corinthians 6:14 Cross References - Vulgate

14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam

John 5:28-29

28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius 29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii

John 6:39-40

39 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die 40 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die

John 11:25-26

25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet 26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc

Acts 2:24

24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo

Acts 17:31

31 eo quod statuit diem in qua iudicaturus est orbem in aequitate in viro in quo statuit fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis

Romans 6:4-8

4 consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemus 5 si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimus 6 hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccato 7 qui enim mortuus est iustificatus est a peccato 8 si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christo

Romans 8:11

11 quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis

1 Corinthians 15:15-20

15 invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt 16 nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit 17 quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris 18 ergo et qui dormierunt in Christo perierunt 19 si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus 20 nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium

1 Corinthians 15:23

23 unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius

2 Corinthians 4:14

14 scientes quoniam qui suscitavit Iesum et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum

Ephesians 1:19-20

19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius 20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

Philippians 3:10-11

10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius 11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis

Philippians 3:21

21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

1 Thessalonians 4:14

14 si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.