1 Corinthians 2:1 Cross References - Vulgate

1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi

Exodus 4:10

10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum

Isaiah 8:20

20 ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux

Jeremiah 1:6-7

6 et dixi a a a Domine Deus ecce nescio loqui quia puer ego sum 7 et dixit Dominus ad me noli dicere puer sum quoniam ad omnia quae mittam te ibis et universa quaecumque mandavero tibi loqueris

Acts 18:1-4

1 post haec egressus ab Athenis venit Corinthum 2 et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos 3 et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis 4 :

Acts 20:21

21 testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum

Acts 22:18

18 et videre illum dicentem mihi festina et exi velociter ex Hierusalem quoniam non recipient testimonium tuum de me

Romans 16:18

18 huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt sed suo ventri et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium

1 Corinthians 1:6

6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis

1 Corinthians 1:17

17 non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi

1 Corinthians 2:4

4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis

1 Corinthians 2:13

13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes

2 Corinthians 10:10

10 quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis

2 Corinthians 11:6

6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis

2 Thessalonians 1:10

10 cum venerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo 11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi

2 Timothy 1:8

8 noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

1 John 4:14

14 et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi

1 John 5:11-13

11 et hoc est testimonium quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus et haec vita in Filio eius est 12 qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet 13 haec scripsi vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam qui creditis in nomine Filii Dei

Revelation 1:2

2 qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit

Revelation 1:9

9 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu

Revelation 19:10

10 et cecidi ante pedes eius ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu Deum adora testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.