1 Corinthians 10:5 Cross References - Vulgate

5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto

Numbers 14:11-12

11 et dixit Dominus ad Mosen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis quae feci coram eis 12 feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam haec est

Numbers 14:28-35

28 dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis 29 in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me 30 non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem praeter Chaleb filium Iepphonne et Iosue filium Nun 31 parvulos autem vestros de quibus dixistis quod praedae hostibus forent introducam ut videant terram quae vobis displicuit 32 vestra cadavera iacebunt in solitudine 33 filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram donec consumantur cadavera patrum in deserto 34 iuxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam 35 quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessimae quae consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur

Numbers 14:37

37 mortui sunt atque percussi in conspectu Domini

Numbers 26:64-65

64 inter quos nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai 65 praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine nullusque remansit ex eis nisi Chaleb filius Iepphonne et Iosue filius Nun

Deuteronomy 1:34-35

34 cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et ait 35 non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris

Deuteronomy 2:15-16

15 cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio 16 postquam autem universi ceciderunt pugnatores

Psalms 78:32-34

32 si occidebat eos tunc requirebant eum et convertebantur et diluculo consurgebant ad Deum 33 et recordabantur quia Deus fortitudo eorum et Deus excelsus redemptor eorum 34 et lactaverunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei

Psalms 90:1

1 oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generatione

Psalms 90:7-8

7 consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumus 8 posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tui

Psalms 95:11

11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam

Psalms 106:26

26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini

Hebrews 3:17

17 quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto

Jude 1:5

5 commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.