7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
Psalms 89:7 Cross References - Clementine_Vulgate
Leviticus 10:3
3 Dixitque Moyses ad Aaron: Hoc est quod locutus est Dominus: Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
Psalms 47:2
Psalms 76:7-11
7 Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
8 Numquid in æternum projiciet Deus? aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
9 aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem?
10 aut obliviscetur misereri Deus? aut continebit in ira sua misericordias suas?
11 Et dixi: Nunc cœpi; hæc mutatio dexteræ Excelsi.
Isaiah 6:2-7
2 Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.
3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.]
4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
5 Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.]
6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,
7 et tetigit os meum, et dixit: [Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.]
Isaiah 66:2
2 Omnia hæc manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos?
Jeremiah 10:7
7 Quis non timebit te, o Rex gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
Jeremiah 10:10
10 Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
Matthew 10:28
28 { Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.}
Luke 12:4-5
Acts 5:11
11 Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt hæc.
Hebrews 12:28-29
Revelation 15:3-4
3 et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes: Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens: justæ et veræ sunt viæ tuæ, Rex sæculorum.
4 Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum? quia solus pius es: quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.