Psalms 31:24 Cross References - Clementine_Vulgate

Psalms 27:14

Psalms 29:11

11 Audivit Dominus, et misertus est mei; Dominus factus est adjutor meus.

Psalms 138:3

3 Intellexisti cogitationes meas de longe; semitam meam et funiculum meum investigasti:

Psalms 146:5

5 Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiæ ejus non est numerus.

Isaiah 35:3-4

3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. 4 Dicite pusillanimis: Confortamini, et nolite timere: ecce Deus vester ultionem adducet retributionis; Deus ipse veniet, et salvabit vos.

Luke 22:31-32

31 { Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:} 32 { ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.}

Romans 15:12-13

12 Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. 13 Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.

Colossians 1:11

11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,

Hebrews 12:12-13

12 Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, 13 et gressus rectos facite pedibus vestris: ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.

James 5:10-11

10 Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. 11 Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.

1 Peter 1:21

21 qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo:

Cross Reference data is from OpenBible.info, retrieved June 28, 2010, and licensed under a Creative Commons Attribution License.